About
Menu

iunctum

IUNCTUM
, vel
Juncta
, Mensuræ salariæ species. Monasticum Anglican. tom. 2. pag. 99 : Et de tribus mansuris terræ in Wigornia, et de decem Junctis salis in Wickio, cum duabus salinis et fuistallo. Vide supra Juncta 2.
IUNCTUM
, Modus agri, quantum juncti boves uno die arare possunt, idem quod Jugum terræ. Chartul. S. Joan. Angeriac. fol. 31. r° : Duo Juncta prati siti in illo loco, qui vulgariter Romanola vocatur. Sciendum tamen quia unum ex duobus illis Junctis ipse antea Johannes de manu monachorum nostrorum susceperat. Vide Juctus.

Saved

Recent