iustificare
Dans ei medietatem Vicecomitatus, ita ut minister Episcopi, et minister Comitis Justificent reos, et Leges æqualiter dividant.Charta Fulconis Abbatis Corbeiensis ann. 1055. ex Tabulario ejusdem Monasterii :
De omnibus quoque ad se proprie pertinentibus, si hæc violaverit, ipsemet Justificabit.Charta Branonis Abbat. Dervensis in Tabul. ejusdem Monast. :
Persolvant nobis in censu 2. solidos denariorum : quæ si neglexerint eo die solvere, in crastinum Justificabuntur sua lege ; si autem pro negligentia census Justificari noluerint, legemque solvere, vel deprecari, terram nostram recipiemus.Charta ann. 1146. in Tabular. Prioratus Neronisvillæ fol. 18 :
Et ibi in audientia procerum Castri Nantonis, et secundum judicium eorum, Justificabunt rusticos, et medietatem justitiæ habebit Prior Neronis-villæ, et medietatem Matthæus de Anunvilla.Charta ann. 1175. apud Bromptonum :
Et totam aliam terram, et habitatores terræ habeat sub se et Justificet, etc.Infra :
Si a fidelitate Regis recesserint, ipse eos Justificet et amoveat : et si eos per se Justificare non poterit, Constabularius Regis Angliæ, et familia sua de terra illa juvabunt eum ad hoc faciendum, etc.
Mercatores habebunt cheminum quale solent hobere, et transitum liberum sicut habere solent, et Justificabuntur tantummodo per Winegiatores prædicti domini mei.Consuetudines Furnenses ex Archivo Audomar. :
Et si occasione cujuscumque alterius extra Flandriam fuerit acclamatus, Comes Justificare poterit per curiam suam.
Justicier. Epistola Jacobi Regis Scotiæ ad Carolum VII. Reg. Franc. tom. 10. Spicileg. Acher. pag. 244 :
Principales vero rebelles qui in eodem castro inventi fuerunt, pœna suspendi Justificavimus.Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218. apud Murator. tom. 8. col. 1098 :
Et Saraceni secuti sunt semper interficiendo Christianos usque ad fossatum eorum... Tali modo Justificavit Deus Christianos, quia non cum ejus timore, sed cum furore magno exierunt.
Justificatio, Purgatio, absolutio, Gall.
Immo sancta mater Ecclesia, quia probi doctores sunt et veri speculatores, cum principe pastorum Christo evidenter Justificat, et omni laude dignis æternæ beatitudinis præmia promittit.Epist. synod. Conc. Tricass. ann. 867. ibid. pag. 590 :
Ebbo publice, tam pro imperatoris placanda offensa, quam pro gratia ejus recuperanda, et sua injuria removenda, quædam minus caute, pro sui tamen ereptione, in imperatoris Justificatione, et in sua denotatione pronunciavit.