iustitiarius
See: justitiarius
Præfectos vero provinciarum... in duo officia divisit, i. in judices, quos nunc Justitiarios vocamus, et in Vicecomites, qui adhuc nomen retinent.Henricus Huntindonensis lib. 6. pag. 370 :
Qui Justitiarii vocabantur, caput erant omnis injustitiæ.
proprias causas Regis terminabant, et aliorum omnium, per querelam, vel per privilegium, sive libertatem : ut si sit aliquis, qui implacitari non debeat, nisi coram Rege,ut ait Bracton. lib. 3. de Act. cap. 7. § 2. cap. 10. § 2. De
Justitiarii Capitalisdignitate, quæ suprema fuit apud Anglos, sic liber Niger Fiscalis cap. 4 :
In Scaccario residet, imo et præsidet primus in regno, Capitalis scilicet Justitia.Potestas vero ex eo deprehenditur, quod quatuor summorum judicum hodiernorum muneribus solus olim fungeretur : scilicet
Capitalis Justitiarii Banci regii, id est, Placitorum Coronæ, seu criminalium :
Capitalis Justitiarii Banci communis,id est, Placitorum civilium :
Capitalis Baronis Scaccarii,hoc est, Curiæ ad sacrum patrimonium et fiscum pertinentis : et
Magistriplerumque
Wardarum, hoc est, pupillorum et orphanorum. Quippe licet amplissimus hic magistratus in Regis palatio fere semper versaretur, et in eo id officii, quod olim
Comites Palatii, obiret, ac proinde majoris momenti negotia, et quæ inter Barones regni controversæ erant, lites supremo dirimeret judicio, cum ex quadam dignitatis, vel
tenuræprærogativa eæ,
nisi coram Rege vel Capitali ejus Justitiariojudicarentur. Sed et Placita civilia, quæ
Communiavocant, sub illis sæculis una agebantur in Palatio coram ipso Rege, seu
Capitali ejus Justitiario, cum Placitis Coronæ : nec discretos habuerunt judices ante annum 9. Henrici III. vel potius 17. Joannis Regis : utroque enim anno concessum legitur a Rege, proceribus ad id instantibus,
ut communia Placita non sequerentur Curiam(Regis) sed in loco certo tenerentur.
Banci communisappellatum est, cui Præses dictus Magistratus alter,
Justitiarius Banci communisnuncupatus, cum ei interesse
Capitalis Justitiariushaud posset, quod Regio Comitatui adesse semper teneretur. Exempta igitur rerum civilium cognitione, fiscalium et criminalium judex perstitit, eoque nomine
Scaccariopræsedit et Regio Thesauro, de quo, prout libitum erat, ad Regis et regni negotia statuebat. Niger liber fiscalis :
IllicEt Ockamus, qui sub excessum Edwardi II. floruit :(scilicet in residet Capitalis domini Regis Justitia, primus post Regem in Regno ratione fori, et Majores quique de Regno, qui familiarius regiis secretis assistunt.Scaccario)
Iste excellens sessor omnibus,Scaccario igitur dum præsidebat, ei suberat Thesaurarius. Quæ quidem de Fisco ac rebus fiscalibus cognitio, vel hinc etiam deprehenditur, quod ab Huberto de Burgo, Capitali Angliæ Justitiario, ab Henrico III. postulato anno 1232. apud Matthæum Paris, exacta ratio fueritquæ in inferiore, vel superiore Scaccario sunt, prospicit : ad nutum ipsius quælibet officia subjecta disponuntur ; sic tamen ut ad domini Regis utilitatem juste perveniant. Hic tamen inter cætera videtur excellens, quod potest his sub testimonio suo breve domini Regis facere fieri, ut de Thesauro quælibet summa liberetur, vel ut computetur, quod sibi ex Domini Regis mandato noverit computandum : vel si voluerit, breve suum sub aliorum testimonio faciat de his rebus.
de thesauris ad Scaccarium redditis, et de debitis, quæ Regi debeantur tempore patris sui, et de tempore suo : de scutagiis, carucagiis, donis et xeniis, sive custodiarum exitibus spectantibus ad Coronam,ut et de rebus aliis, ad tres hodiernos magistratus pertinentibus, scilicet ad magnum Thesaurarium Angliæ, ad Capitalem Justitiarium Banci communis, et ad Magistrum Curiæ Wardorum.
vices Regisobiret, ut
Vicarius Regis, Regis Locumtenens, Prorex, Custos regni et Gardianus: quod ex Capitalium Justitiariorum catalogo colligere est, et ex Recognitione Libertatum Angliæ, Clarendoniæ facta ann. 1164. id est 10. Henrici II. cap. 7 :
Dominus Rex si in regno fuerit, conveniatur ; vel Justitiarius ejus, si fuerit extra regnum, ut rectum de eo faciat.Similiter Magna Charta Joannis Regis, data anno 17. regni sui :
Nos vel si extra regnum fuerimus, Capitalis Justitiarius noster mittet Justitiarios nostros per unumquemque Comitatum semel in anno.Et in alia Charta idem Rex de Pactis decernens cum Magnatibus perimplendis, pollicetur, id se facturum, vel
per semetipsum, vel
per Justitiarium suum. Adjiciens inter alia :
Et si nos excessum non emendaverimus, vel Justitiarius noster, si fuerimus extra Regnum inter tempus 40. dierum... Barones referent causam illam ad residuos.Hinc in auctioribus Holinshedi Chronicis ann. 17. Edw. I. ubi occurrit mentio de Radulpho
de Hengham, qui diminuta jam
Capitalis Angliæ Justitiariiamplitudine,
Capitalis Justitiarius Banci superioris, i. Regii appellatus est, subjungitur, ac si integer permansisset Magistratus, ista clausula :
Ad quem in absentia Regis, Regni moderamen præcipue attinebat.
Brusselad calcem tom. 2. de Feudorum usu pag. 111. ubi statuitur quid faciendum sit, cum incidit ut simul absentes sint Rex et
Capitalis Justitiarius:
Recognitiones de nova dissaisina de morte antecessoris, non capiantur nisi in suis comitatibus, et hoc modo : Nos (quando) extra regnum fuerimus et Capitalis Justitiarius noster, mittemus Justitiariis per unamquamque comitationem semel in anno, qui cum militibus comitatuum capiant in comitatibus assisias prædictas ; et ea quæ in illo adventu suo in comitatus, per Justitiarios prædictos ad dictas assisias capiendas missos, terminari non poterunt per eosdem, terminenturalibi in itinere, et ea quæ per eosdem propter difficultatem aliquorum articulorum terminari non poterunt, referantur ad Justitiatores de Banco, et ibi terminentur.
Justitiarios itinerantesin Comitatus delegabat, sed ipse interdum id obibat officii, ut coram inspiceret popularium querelas, et in judicum delicta animadverteret. Matthæus Westmonasteriensis anno 1259 :
Dominus Hugo Bigotus, vir fidelissimus, Capitalisque totius Angliæ Justitiarius, associatis sibi Rogero Turkeby et Gilberto de Preston, cœpit per Angliam circuire a Comitatu in Comitatum, et a libertate in libertatem, omnibus pro meritis impensurus justitiam.
Capitalium Angliæ Justitiariorumpotestatem et auctoritatem primus imminuit Ricardus I. qui illius munus in duos Magistratus suis distinctos jurisdictionibus divisit, Borealem nempe et Australem : qui mox coaluere, donec fluctuante usque ad excessum Henrici III. eorum potestate, ab Edwardo I. in classem redacti sunt inferiorem. Cum enim animadverteret, quam potens hic esset Magistratus in ciendis fovendisque Regni dissidiis, patri suo atque avo quam infestus, illius auctoritatem imminuit tum in personæ dignitate, tum in officii amplitudine. Prætermissis itaque Regni proceribus, qui natalium splendore, vel Magnatum consanguinitate, aut numeroso clientum ac subditorum comitatu, inflati ac turgidi, novis rebus studere solent,
Capitales Justitiariose minori nobilitate delegit, qui et morum probitate conspicui et legum scientia instructi, totos se justitiæ exercendæ traderent ac consecrarent : ex quo crevit in Anglia Legum et Jurisprudentiæ studium, quod a Magnatibus, qui militiæ operam dare præferunt, fere semper neglitur.
Ad obitum, inquit,
Henrici III. 1272.
summorum Angliæ Justitiariorum auctoritas cessavit. Postea
Capitales Justitiarii ad Placita coram Rege tenendumappellati sunt. Aliis vero
Capitales Justitiarii Banci communisvel
superioris.
Capitalis AngliæJustitiarius appellari : adeo ut Jacobo regnante, ægre latum sit, quod Edwardus Cokus in Relationum suarum frontispicio hoc se insigniret titulo : etsi vulgarem sequeretur morem, et rationis quidem haud expertem. Angliam enim totam, quoad pacem regiam et Coronæ dignitatem, nonnullaque alia promovenda, adhuc retinet in jurisdictione
Capitalisille
Justitiarius, emittens etiam usque regni terminos mandata sua. , titulum præfigit in margine, jurisdictionis indicium. Sed et non dedignata sunt diversa Parlamenta ipsum, licet primæva spoliatum amplitudine, nostro ævo
Capitalem Angliæ Justitiariumagnoscere et nominare : ut videre est in Statuto anno 34. Henrici
Action sur le case, sect. 5. etc.
Justitiariinon modo e sæculari nobilitate, sed interdum etiam ex Clero ; tametsi Clerici in Canonibus vetentur munia obire sæcularia, et tribunalibus Laicorum interesse : atque id causa fuit, cur Innocentius III. Pontifex Ricardo I. Regi Angl. sub excommunicationis interminatione præceperit, ut Hubertum Walterum Cantuariensem Archiepiscopum Justitiarium Angliæ constitutum, ab officio removeret :
præcipue, ut est apud Matthæum Paris. ann. 1198.
cum non liceat Episcopis negotiis sæcularibus se implicare. Paruit extemplo Rex, Gaufridum filium Petri
Justitiariumconstituens, nec ad hanc postea dignitatem subrepsit alius unquam Ecclesiasticus : nisi sub Joanne Rege Episcopus Wintoniensis, qui infra biennium etiam exutus est, et Hugo de Pateshull Clericus sub Henrico III.
seu in Banco residentes, cognoscunt de omnibus Placitis, de quibus auctoritatem habent cognoscendi, et sine waranto jurisdictionem non habent, nec coercitionem.Ita Bracton. lib. 3. de Act. cap. 7. § 2. Idem cap. 10. § 2 :
Justitiariorum alii sunt perpetui, certo loco habitantes, sicut in Banco, loquelas omnes, de quibus habent warantam, terminantes.Adde Fletam lib. 2. cap. 34. Nicolaum Trivettum in Chron. ann. 1304. Thomam Walsingh. pag. 89. etc. Scribit Matth. Paris ann. 1244. statuisse Henricum III. ut
duo Justitiarii eligerentur in Banco, et duo ibidem Barones constituerentur in Scaccario.
Banciappellatione in Anglia duplex fuit : alterum
Bancus Regius, seu
superior, dictum, in quo
Placita criminalia, seu
coram Regeagitantur ; id est,
Placita Coronæ: alterum
Bancus communis, seu
inferior, in quo
Placita civilia, popularia, seu communiadirimuntur. His binis
Bancispræfuere Justitiarii quorum seriem dedit Spelmannus.
Protoforestarii, in Anglia. Vide Foresta.
Justices errans, ou à gaole deliverie, in Statuto Glocestrensi ann. 6. Edw. I. cap. 9.
Justitiarii ad assisias capiendas missi, supra lin.
Non debent, etc.
Justitiarii ad Assisas capiendas assignati, in 2. Statuto Westmonasteriensi ann. 13. Edw. I. cap. 11.
Justitiarios ad assisashodie appellari, qui olim
Justitiarii itinerantes, observat Spelmannus.
Justices errans, in Statuto Glocestrensi apud Stanfordium lib. 1. Placit. Coron. cap. 7. vulgo
Justices in eyre, ut auctor est Rastallus, id est, errantes.
Justitiarii super la eyre, apud Henr. Knyghtonum ann. 1353. Gervasius Tilleberiensis in libro Scaccarii :
Fiunt interdum assisæ a Justitiis errantibus, quos nos deambulantes vel perlustrantes judices nominamus.
Justitiarius itineris de Corona, apud eumdem ann. 1272.
Barones errantes, apud Gervasium Dorobern. ann. 1170.
Inquisitores, ibidem. Lex 5. Cod. Th. de Officio Rectoris. (1, 7.) :
Provinciis Præsidentes per omnium villas sensim atque usitatim, vicosque cunctos discurrant, et ultro rimentur a singulis, quid unusquisque compulsor ininsolenter egisset aut cupide, etc.Petrus Blesensis Epist. 95 :
Ipsos Justitiarios, quos vulgariter Errantes, vel Itinerantes dicimus, dum errata hominum diligenter explorant, frequenter errare contingit.Scribit Rogerus Hovedenus ann. 1176. Henricum II. Regem Angliæ dividisse Regnum suum in sex partes, et per earum singulas tres
Justitiarios itinerantesconstituisse. Adde eumdem pag. 743. Matth. Westmonast. ann. 1249 :
Rex partes adiit Wintonienses, latronum et vespilionum repletione non mediocriter infames, ubi paulo ante Justitiarii exierant itinerantes, qui mundasse debuerant partes illas a peste prænotata.Idem ann. 1220 :
Hoc etiam anno itineratio Justitiariorum domini Regis per totam Angliam.Bracton. lib. 3. de Action. cap. 7. § 2 :
Habet etiamVide eumdem cap. 11. § 2. 3. et seq. ubi de eorum juramentis et officio, et lib. 3. de Corona cap. 1. ubi agit, qualiter procedere debent in itinere suo, et quo ordine. Adde etiam Matth. Paris. ann. 1224. pag. 221. ann. 1240. pag. 360.(Rex) Justitiarios itinerantes de Comitatu in Comitatum, quandoque ad omnia Placita, quandoque ad quædam specialia,... quandoque ad unicam, vel duas, et non plures.
ut Domini habentes regalias, i. jura regia,
similiter bis in anno teneant itinera Justitiariæ, statuitur. Sed postmodum exolevit ea appellatio dictique
Justitiarii Assisarum. Hodie, ut monet Watsius, Magnates aut Comites primarii, qui forestarum regiarum præfecturam habent
Justitiarii itinerantesnuncupatur,
Justices in Eyre.
Justitiariæ itineratio, apud Matth. Paris pag. 543.
Nisi ipsius.
Magister Magnæ Curiæ Justitiariusvocabatur, de cujus officio ac jurisdictione sic Fridericus II. Imp. in Constit. Sicul. lib. 1. tit. 37 :
Statuimus, in magnæ Curiæ nostræ Magister Justitiarius nobiscum in Curia commoretur, cui 4. judices volumus assidere, et ut Magister Justitiarius Curiæ nostræ supradictus de crimine læsæ Majestatis nostræ et de feudis quaternis, et de quarta parte ipsorum feudorum, et de appellationibus ordinariorum, seu delegatorum nostrorum ad Curiam nostram interjectis, et de quæstionibus nostrorum Curialium, qui immediate nobis assistunt, de speciali in Curia nostra commorantium, qui de Curia nostra sine speciali mandato nostro non possunt recedere : nec non et miserabilium personarum, quarum est privilegium forum eligere... causas audiat, etc.Adde lib. 1. tit. 8. 14.
Justitiario scholæ Neapolit. vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 3. cap. 21. § 120.
Officiales omnes debent jurare, scilicet Justitiarii secreti, etc.
Riccardus de Monte Nigro a Justitiaratu Terræ laboris amovetur.Occurrit sæpe apud Petrum de Vineis lib. 3. Epist. 13. lib. 5. Epist. 16. lib. 6. Epist. 14. 25. in Epistolis Johannis XXII. apud Waddingum tom. 3. in Reg. pag. 100. Vide Justitiariatus.
Justitiisseu juribus regiis percipiendis præpositus, Gall.
Nos, seu Justitiarii nostri pro nobis, duo dolia de vinis prædictis capere in navi seu vase prædictis, videlicet unum in et de sex doliis ante malum seu mastum dictæ navis seu vasis, et unum de aliis sex doliis retro existentibus, de jure nostro possumus.Porro qui hic
Justitiarii Fermiersnuncupantur in alia Charta ann. 1322. ibid. ch. 439.