About

Menu

justitia

justitia [CL] 1 a fairness, equity, quality of being just. b (in leg. context) justice (esp. as administered by king or court). c (in theol. context) righteousness; d (as attribute of God). e (~ia naturalis) natural justice (as exhibited by created order); f (as dist. from misericordia); g (personified, esp. as one of the cardinal virtues). a justitiae normam si servent more sororum Aldh. Aen. 23 (Trutina) 5; 849 ut habeant et perfruant cum ~ia et post numera [sic] dierum illorum sine aliqua dissensione et sine conflictu reddatur ad supra dictam aecclesiam CS 455; videri etiam poterit tantum unam ~iam esse et illam in omnibus esse vel, quamvis sint in singulis singule, ob indifferentem tamen similitudinem unam et eandem virtutem in omnibus esse, quoniam ~iam sicut unum et eundem colorem in omnibus albis quoniam albedinem Balsh. AD rec. 2 119; queritur in qua virium anime sit ~ia. si in vi rationali, potest ostendi quod est in vi irascibili, quia non est consequi ~iam sine fortitudine J. Blund An. 79; ~ia est voluntas reddendi unicuique quod suum est Gros. Quaest. Theol. 204.  b in secularibus [sc. negotiis], postquam aliquis vocatus venerit et in foro placitari ceperit, non licet ante peractam causam recedere, etsi inde ~iam convenerit (Leg. Hen. 5. 4) GAS 549; in liberatione portarii civitatis xx s., quia facit ~iam comitatus Pipe 101; 1303 si vicecomites et major eis non fecerint ‥ celeris ~ie complementum MGL II 208; c1318 exurgat igitur quesumus rex noster et dominus ‥, et cujus est facere judicium et ~iam in terra, dexteram ‥ potenter extendat J. Mason Ep. 205; nos Henricus rex ‥ diligenter et fideliter pro posse nostro laborabimus et faciemus quod ~ie complementum administrabitur et fiet in ‥ regno Francie secundum leges, consuetudines, et jura ejusdem regni Ps.-Elmh. Hen. V 141; quo locus sit administrandi ~iae quam obscurare vel potius tollere conetur bellorum inconsulta vanitas Ferr. Kinloss 5.  c sanando paenitentiae medicamine stupri affectum ‥ ut per hoc in aevo reputaretur illi ~ia Gildas EB 70; justitiae vero solem septemplicis aethrae / ‥ / ‥ cernere Aldh. VirgV 1030; duxit ‥ vitam in magna ‥ continentiae, simplicitatis et ~iae perfectione Bede HE III 27 p. 193; [Pelagius] docuit, homines sine gratia Dei suis meritis posse salvari, unumquemque ad ~iam propria voluntate regi Flor. Hist. I 201; quia silencium preparat et colit ~iam [ME: richtwisnesse] que culta profert sempiternum alimentum anime AncrR 20.  d diligerent utique fontem quodammodo et originem totius ~iae Deum Gildas EB 62; 941 ~ia ipsius manet in saeculum saeculi CS 769; ~ia est commendacio sive condicio laudabilis de proprietatibus Altissimi simplicis et gloriosi Bacon V 123; postea dicit quod lex nature et ~ia naturalis sunt unius essencie Fortescue NLN pref..  e munificentia tanto virtus antiquior quanto naturali ~ie, que omnibus omnia prestat, accommodatior Gir. PI I 8 p. 30; legitimam Venerem legimus esse mundanam musicam, id est equalem mundanorum proportionem, quam alii Astream, naturalem ~iam, vocant Bern. Comm. Aen. 9.  f p798 populo ~ias faciens, pauperibus misericordiam Alcuin Ep. 302; hi sunt ‥ omnes viri misericordiam quorum ~iae oblivionem non acceperunt Gosc. Transl. Aug. 26B; et quos salvaverit Dominus per misericordiam suam et ~iam eorum, quieti sint ‥ (Leg. Ed.) GAS 633; ille misericordia conspicuus, iste ~ia Gir. TH III 51.  g injustitiam ~ia excludit . ‥ he sunt quattuor virtutes ‥ cardinales J. Sal. Pol. 538A; Gir. PI I 11, etc. (v. cardinalis 2a); de discordia hominis in Deum. querimonia †justificie [l. justicie] fugientis Garl. Epith. I a 223 (tit.). 2 one who executes justice, justiciar, judge, magistrate; b (dist. by authority to whom or territory for which judge is responsible). c judge of a superior court, of the King’s Bench, Common Pleas, or Exchequer. d (~ia errans or sim.) justice in eyre. e (collect.) judiciary. in aliis etiam omnibus causis ‥ respectari licet generaliter et simpliciter omne placitum ‥ si sit ab eis sine ~ia positum (Leg. Hen. 59. 4a) GAS 578; mittit eciam hec curia quos vocat ~ias, vicecomites, subvicecomites, ‥ ut scrutentur argute Map NC I 10 f. 8; comes autem Legecestrie, qui ~ia et judex aderat, eorum videns opiniones variare, nihil super hoc judicare presumpsit Chr. Abingd. II 229; 1320 Thome, Yngglesthorpe nuper assignati justic’ pacis RParl I 379a.  b ille autem qui vocatus ad ~iam episcopi venire noluerit, pro unaquaque vocatione legem episcopalem emendabit GAS 485; nisi intra vij dies reddatur malefactor ~ie regis (Leg. Hen. 75. 6a) Ib. 592; c1129 (v. curia 5a); qui eam [decimam] detinuerit, per ~iam sancte ecclesie et regis ‥ ad redditionem cogatur (Leg. Ed. 8. 2a) GAS 632; c1140 testibus ‥ Adam ~ia comitis Cart. Chester 351 p. 234; c1145 D. Dei gracia rex Scottorum ~ie sue ‥ salutem Regesta Scot. 31; a1165 rex Scott’ justicie sue de Fif Ib. 214; a1166 G. comes Mellenti omnibus ~iis et ministris suis de Esturmenstre Eng. Feudalism 265; 1283 ~iam de Lengone super Amaneum de M. ‥ per Guitardum de B. ‥ seisitam tenent RGasc II 172; 1285 in emolumentis ‥ parve ~ie de Lingonio Ib. 255a; ita dirationatum est inter homines de Lundonia et hominis abbatis Wydonis ‥ coram ~ia ejus apud Estanores Elmh. Cant. 360.  c omne placitum inter quoslibet habitum et ab eisdem, sine ~ie majoris auctoritate, si opus est, respectari potest (Leg. Hen. 59. 3) GAS 578; cum causa eadem coram ~iis qui vice regis in ejus curia presidebant Chr. Battle f. 86; Glanv. XI (v. 2 bancus 3a); capitalis ‥ ~ia Dial. Scac. I 4B (v. capitalis 7a); etc. (v. forum 6a); 1314 coram ~iis domini regis de Banco Deeds Balliol 52.  d ~ias ‥ errantes J. Sal. Pol. 576C, etc. (v. 3 errare a). 3 office or court of a judge. a1132 R. ‥ in presentia tocius ~ie reddidit sancto Stephano terram ‥ et decimas (Emptio) EHR XXIV 215; 1141 concedo ‥ ut sit capitalis ~ia in Essexa hereditabiliter mea Mandeville 92; 1142 concedo eidem Gaufrido quod habeat hereditabiliter ~iam Lund[onie] et Middelsex’ et Essex’ et de Hertfordscira Ib. 167; 1269 cum ‥ Ricardus ‥ a nostra fidelitate numquam recesserit ‥ propter quod si in sua ~ia deesse non possumus, sicut nec debemus Cl 134. 4 executed judgement, decree, sentence. dedit vadem de ~ia facienda DB II 133; 1091 hec est ~ia domini Normannie quod in curia sua vel eundo ad curiam vel redeundo de curia nullus homo habuit gardam de inimico suo Consuet. Norm. 506; adverte autem ~ias hic usualiter nuncupari prolati in aliquos juris executiones, judicia vero leges candentis ferri vel aque Dial. Scac. II 7A; 1189 sciatis nos de communi proborum virorum consilio fecisse has ~ias subscriptas (Ch. Regis) Foed. I 65; 1232 W. G., R. de D. ‥ constituti sunt justiciarii ad ~iam tenendam de Roberto Pat 521; 1243 R. de C. dat v marcas pro habendis iiij ~iis RGasc I 239b; 1265 sedeant ad placita regis tenenda et ad ~iam faciendam conquerentibus Cl 19; 1270 sex solidos et octo denarios per quos finem fecit nobiscum pro quadam ~ia habenda Cl 188; 1279 Radulfus de Hengham et socii sui audiant recordum ‥ et exhibeant ~iam RParl Ined. 5. 5 punishment. raptum qui fecerit, non fit emendatio alia nisi de corpore ~ia (Worcs) DB I 172ra; DB II 312 (v. corporalis b); c1100 (v. falsonarius a); 1100 si quis captus fuerit ‥ ~ia recta inde fiat (Ch. Regis) GAS 522; debet autem de convictis ~ia fieri (Leg. Hen. 49. 7) Ib. 572; 1154 excepta ~ia mortis et membrorum Cart. Hosp. Essex 7 (= Regesta 866); 1254 habet ibi dominus ~iam sanguinis et murdri Pat 66 m. 5d.; 13‥ si aliquis captus pro latrocinio vel pro aliqua infidelitate [et] indicatus fuerit, ille qui sequitur faciet ~iam Cust. Preston 497. 6 authority, privilege, right. dimidiam partem omnium divitiarum quae annualiter ad eum cum ~ia moderanter acquisitae pervenire consueverant Asser Alf. 99; c1072 omnes illos qui sub ballia et ~ia tua sunt (Lit. Regis) EHR VII 17; 1144 salva episcopi nostri canonica ~ia ac reverentia et apostolice sedis auctoritate E. Ch. Scot. 130; ut ‥ archiepiscopus se minorationem sue ~ie sustinere ‥ nullatenus conqueratur Gerv. Cant. Chr. I 163; 1279 ~iam altam (v. bassus 2b); 1283 habeant bassam ~iam (v. altus 7c); primus titulus ~ie cujuscunque civilis dominii est a Deo Wycl. Civ. Dom. I 7; per Deum qui custodiet eum ad vendicandum ~iam suam in Francia (J. Bridl.) Pol. Poems I 172; nullus mercandiset ‥ nisi fuerit de ~ia civitatis MGL I 655. 7 amount justly owed (by right or as penalty). 961 dedi ‥ x mansas ‥ in ea ratione ut reddat ~iam aecclesiae, id est j cyrisceat et v scindlas, et j bord. omni anno CS 1077; 1230 in ~ia facienda et pro ferramento prisonum xj s. et ix d. Pipe 267; 1283 in v s. pro ~ia puniatur RGasc II 210a; 1283 ballivus noster non debet recipere ~iam neque gagium, quousque fecerit solvi rem judicatam parti que obtinuerit Ib. 211a. 8 (mon.) vessel containing a lawful amount of ale, joust, flagon. ingressi ‥ et considentes sumant ‥ potu quem super ~ias suas a refectorariis in sciphis positum invenerint Lanfr. Const. p. 107; proferens ‥ lagunculam vini quam ~iam dicimus J. Ford Wulf. 40; 1214 [habebunt] et duas ~ias cervisie et duas petras salis ad Pascham Pri. Cold. 239; recipiat ‥ de refectoria unam ~iam cervisie Ann. Durh. 91; in ~iis et ciphis conversorum emendandis xxj d. Ac. Beaulieu f. 48r; ~ias per menses disponere et preparare Ib. f. 48v; suppriori ad suam ~iam in refectorio residenti vinum presentavit Graystanes 14.

Saved

Recent