lawehundredum
Centenæseu partis comitatus vel regionis, ab Anglico
Law, Lex, et
Hundred, Centum ; unde
Hundredus, Centena, de quibus supra. Charta ann. 1258. apud
MadoxFormul. Anglic. pag. 161 :
Dictus vero Ricardus et hæredes sui.... warantizabunt dictis Abbati et ConventuiAlia incerti anni ibid. pag. 162. pro eodem Monasterio :(de Brueria) ... ab omnimodissectis Curiarum, Hundredorum et Lauhundredorum, et ab omni servicio, consuetudine et demanda sæculari.
Ego Joannes Tylli... et hæredes mei... warantizabimus... prædictis Abbati et Conventui..... prædictas tres dimidias acras... de omnibus sectis Curiarum, Hundredorum, Lawehundredorum, Syrorum, et ab omnibus serviciis, consuetudinibus et demandis.