lector
lector, a reader
- I Lit.
- A In gen., a reader: cum enim Brutus duos lectores excitasset, et alteri orationem legendam dedisset, etc., Cic. de Or. 2, 55, 223: nihil est aptius ad delectationem lectoris, quam fortunae vicissitudines, id. Fam. 5, 12, 4: se lectori credere, Hor. Ep. 2, 1, 214: otiosus, Quint. 4, 2, 4: adsiduo ruptae lectore columnae, Juv.. 1, 13.—
- B In partic., a slave who read aloud to his master: unum aliquem constituere lectorem, Quint. 2, 5, 6: lectorem inducere, Plin. Ep. 9, 17, 3; cf. id. ib. 1, 15, 2.—
- II Transf., an officer in the Christian Church: itaque hodie diaconus, qui cras lector, Tert. adv. Haeretic. 41; Sid. Ep. 4, 25.
gnarus quos poterit per biblos pandere lector
cetera ‥ silentio pretereo, ne fastidium ~ori ingererem
auditoribus sive ~oribus hujus historiae
conversationis nostre pagina ‥ erit ‥ indecora presertim oculis ~oris interni
hic ~or,a redere
Hibernia ‥ vernans ‥ pascuosa numerositate ~orum
obsecro ut mihi de opusculis Bedan ~oris aliquos tractatus conscribere ‥ digneris
de Hyglaco presbytero atque ~ore
illo tempore ~ores boni in toto regno Occidentalium Saxonum non erant
sustinebo pacienter tetrici ~oris examen dummodo aliquis assit judex candidus
Arsenius ‥ in pulpito ~oris officio fungebatur
in pulpito, in gradu, ubi ~ores legunt
de vij gradibus aecclesie quos implevit Christus: ‥ ~or fuit quando aperuit in sinagoga Judeorum librum Isaiae prophetae et legit ‥ . sunt igitur ~ores qui verbum Dei predicant
septem igitur sunt ecclesiastici gradus. ‥ secundus ~or, qui in ecclesia legit
episcopus ordinat ~ores in ecclesia
janitor et lector
perreximus adsumptis nobiscum viris inlustribus, legatis regis et archiepiscopi, Alquinium viz. et Pyttel ~ores
sancte Romane ecclesie ~or et ‥ Alexandri pape legatus
ubi [sc. apud curiam Romanam ] cum pape se presentasset, factus est ~or sacri palacii et commensalis ejusdem
frater Johannes ‥ magister in theologia, et ~or curiae
et lector lectrixve volumina sacra revolvant
fratribus inmixtus psalmorum concinat odas / dulcisono antiphonae modulantur carmine fusae. / ast lector melos voce articulata resultans / predoctus biblis ad gaudia magna refundit
mense ~or et tres coquine servitores, post primum ‘Agnus Dei’ decantatum, a choro rite exibunt ad sumendum mixtum
de cereis ardentibus coram cruce in medio refectorii coram ~ore in die Jovis absoluti
~ores ‥ mense, qui fuerint ‥ negligentes, jejunio ‥ puniantur
beatus Edmundus, ~or in theologia Oxonialis
primo custos Parisius, postea ~or Turonis est positus et Bononiae et Paduae
sub aliquo sacre pagine magistro ~ore
~ores vel bachelarios theologie
philosophicus ~or ‥ Platonem ‥ doceat
artium ‥ et triplicis philosophiae ‥ singuli ~ores sunto
Joannes Antiochiæ natus, ibique a Meletio ejusdem civitatis Episcopo, eodemque Confessore, Lector Ecclesiæ ordinatus, per singulos officii Gradus ascendit. Lectorummunus erat
Lectiones pronuntiare, et ea quæ Prophetæ vaticinarunt, populis prædicare, ut est apud Isidorum juniorem in Epist. ad Luitfredum : præterea Lectiones desumptas ex Evangeliis et Epistolis S. Pauli, ut colligitur ex S. Cypriano Ep. 33. et 34. et Concilio Toletano I. can. 2. et 4. Gregor. Turon. lib. 2. de Mirac. cap. 16. de Miracul. S. Martini cap. 49. etc. Acta Passionis SS. Martyrum Cibalitanorum n. 2 :
Præses dixit : Quod officium geris ? Pullio respondit : Primicerius Lectorum. Probus Præses dixit : Quorum Lectorum ? Pullio respondit : Qui eloquentiam divinam populis legere consueverunt.
Psalmistisseu
Cantoribus, vide Menardum ad librum Sacrament. pag. 62. 63.
Ruodo laicus Lector scripsi. Clericus et Lector,in Charta 77. Charta Theodetrudis sæc.
Ego Recomarus Lector rogante et præsente supradicta Theodetrude hanc donationem scripsi.Sic sæc.
Sicbrannus Lectoret
Dodo Lector, in Monasterio S. Benigni Divion. apud Perardum in Burgund. pag. 10.
Eadem notione in Epistola Alcuini inter Hibernicas 18.Sederat in scamno Doctor Lectorque beatus Higlac, indutus nimium qui vestibus albis, etc.
Colcu Lectorappellatur, et
Presbyter et Lectora Symeone Dunelm. de Gestis Reg. Angl. ad ann. 794. Hodieque apud Monachos plerosque viget
Lectorisnomen ad Professorem
Lectorianuncupatur in Historia Episcoporum Autisiodor. cap. 59 :
In majori, scilicet Cathedrali, Ecclesia, præter alia quæ ibi provide fecit, vel liberaliter contulit, Lectoriam et Succentoriam, per quas totum in legendo, cantandove servitium dispensatur,... reditibus ampliavit.Charta anni 1213. in Tabul. Episc. Autiss. :
Hugo Altissiodorensis Archidiaconus omnibus P. L. I. Sal. Noverint universi, etc. Quod cum ad officium dignitatis Archidiaconalis spectaret Ecclesiæ nostræ providere Lectorem, qui totum legendi officium ordinaret, nec inveniretur propter reddituum paucitatem, qui onus vellet subire Lectoris quoniam laborem stipendia non sequebantur condigna ; unde Ecclesiæ servitium non modicum turbabatur, etc.
Lectorlaudatis in locis, saltem in priori, dici videtur is, qui legenda in choro disponebat ; at secus aliis in Cathedralibus ; Lector enim dicebatur Theologus Professor, quem vulgo
Qui Lector ipsius Ecclesiæ nuncupatur, in dicta Ecclesia personaliter resideat, et sermones, ut moris est, facere, et tribus diebus, videlicet secunda et quarta et sexta feriis in ebdomada sacram legere Scripturam, nisi ex alia rationabili causa fuerit impeditus ; quo casu lectiones omissas propter impedimentum ejusmodi supplere et reddere in aliis feriis sequentibus, prout decenter et commode poterit, teneatur, studii Parisiensis circa hoc se consuetudini conformando.Vide Lectoria.
Gouletin Compendio jurium et consuetud. Universitatis Paris fol. 8. verso :
De abrogatione publici Ethicorum Lectoris. Fuit retroactis temporibus generalis et publicus Ethicorum Lector super examinandos in utroque examine licentiandos, etc.
Mensæ Lector apte et distincte, et tractim legat, et dum legit, aurem accommodet Priori, ut si quando emendaverit, intelligere possit, etc.Vadianus lib. 1. de Colleg. Germ. ait, in Monasteriis
Lectorempræterea exstitisseappellatum , qui fratribus, vel discumbentibus quiddam ex sacris prælegebat :
Ecclesiasticos Lectores, qui officio suo nonnisi in sacris peragendis, veteri more, fungebantur.De officio Lectoris ad mensam, vide
de hebdomadario Lectore,
Habeo Scholas Cantorum, ex quibus plerique ita sunt eruditi, ut alios etiam erudire possint. Præter hæc vero habeo Scholas Lectorum, non solum qui officiorum Lectionibus exercentur, sed etiam in divinorum librorum meditatione spiritalis intelligentiæ fructus consequantur : ex quibus nonnulli de libro Evangeliorum sensum spiritalem jam ex parte adipisci possunt. Plerique vero librum Prophetarum secundum spiritalem intelligentiam adepti sunt : similiter libros Salomonis, vel libros Psalmorum, atqueetiam Job.
Prior Lectorum. In Conc. Calchedonensi Act. 14.
Primicerius Lectorumredditur.
- 1 LEG-, a reader: aptius ad delectationem lectoris: se lectori credere, H.: adsiduus, Iu.
-
…balneis. Innumerabilia ; alia ; fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter…
Cicero, de Oratore
-
…opus fuerit, id quaero. omitto de melle, sed tantumne Melitensium, quasi etiam amicorum uxores, tantum lectorum, quasi omnium istorum villas ornaturus esses et cum haec paucorum mensuum ratio in his libellis sit, facite ut…
Cicero, in Verrem
-
…cuiusdam voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo te scriptore tenere possit. nihil est enim aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines. quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne verborum vimque servavi. Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tam quam appendere. hic labor meus hoc adsequetur, ut nostri homines quid ab illis…
M. Tullius Cicero, De Optimo Genere Oratorum
-
…numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum ; non idem iudicum comissatorumque conspectus ; lux denique longe alia est solis, alia lychnorum. quam ob rem…
Cicero, pro Caelio
-
…ut, quid Crassus ageret meditandi aut dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros .…
Cicero, de Oratore
-
…possit ; sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris. itaque suos libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam…
M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes
-
…elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris. ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia audeam scribere quamquam a te ipso id quidem facio provocatus…
M. Tullius Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum
-
…crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro ; nunc intra pugillares lectorumque soli d os aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensae nigrescentes. reperitur et in alno…
Pliny the Elder, Natural History
-
…etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem…
Quintilian, Institutio Oratoria