About

Menu

licina

LICINA
. Matth. Westmonast. : Tunc Rollandi cantu inchoato, vexillis erectis et evolutis, tubis cum Licinis perstrepentibus, etc. Ita utraque Editio : sed legendum videtur bucinis pro buccinis, quomodo Græci recentiores βούκινον dixere. Hist. Apollonii Tyrii : εῖπεν τοὺς καὶ τὰ βούκηνα, νὰ πίξου νὰ σκολάσουν. Vide Gloss. Rigaltii et Meursii necnon mediæ Græcit. in Βούκινα.
Crediderim tamen retinendum esse Licinis, quod Nicolaus Specialis lib. 1. de Rebus Siculis cap. 14. apud Murator. tom. 10. col. 933. ambas voces Lichinis et buchinis usurpet : Alii, inquit, strepebant pedibus in propugnaculis, alii percutiebant fustibus tabulata, conchas æreas et lebetes, nonnulli tubis et tibiis, Lichiniis et buchinis, aliisque similibus terribiliter intonabant.

Saved

Recent