macellare
Occidere, inde macellum locus, et macellarii homines.Vocabul. utriusque juris :
Macellare est mactare vel trucidare. Inde dicuntur macellarii qui pecora vel quadrupedia mactant.Statuta Arelat. MSS. art. 42 :
Et idem statuimus in eo qui vendidit Christianis carnes interfectas vel Macellatas a Judæis.Idem occurrit in Statutis
Sarraceni autem locum defendentes sagittis, et ipsi sagittis et lanceis sunt occisi, et ut bruta animalia Macellati.Hinc emendandum Chron. Siciliæ ad ann. 1316. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 79. ubi
macerandumpro
macellandumlegitur.
Verumptamen ad Macellandum et vendendum tales carnes vobis dicto Petro et aliis macellariis concedimus, etc.Vide infra
Macellum facere.
Habillerdicimus. Charta ann. 1336. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 103. r° :
Debet major prædictæ villæ domino utili dictæ villæ imperpetuum omni anno in crastino festi nativitatis Domini unum porcum totum Macellatum, visceribus vacuatum et paratum ad quoquendum.