marani
qua ejusdonationis
violatorjubetur esse
Anathema Marrano et excommunicatus. Unde intelligitur,
Marani, vocem vulgarem non a Mauris, quasi
Mauriani, ut quidam suspicantur, factam in Italia Friderici Ænobarbi tempore cum Mauri plurimi fidem Christo datam in baptismo passim ejurata, quam susceperant religione, violarent ; sed potius ex Syriaca voce
Maranathadeductam, qua anathematis ignominia, execratioque in divinis litteris continetur. At secus sentit Scaliger de Emendatione temporum lib. 6. pag. 625. In verbis, inquit, Geographi Arabis fit mentio factionis
Maravanjun. Sciant igitur studiosi, Abaz fuisse patruum Muhammedis, atque ejus progeniem et gentem dictam fuisse, dicique adhuc
Abazium. Ad eos jus Chalifatus pertinebat, utpote qui propius sanguine Muhammedem attingerent. Sed
Marawanquidam primus Chalifatum ab illa gente ad suos, qui
Maravanumdicti sunt, transtulit per tyrannidem, eoque nomine omnibus Muhammedanis in odio est nomen
Marawaninad hanc usque diem. Vide Marrones.
Innocentius traxit unam bullam contra quosdam Hispanos, Judæos vel hæreticos, vulgariter dictos Marani lingua Hispana.
Maranosvocant. Annal. Cæsenat. ad ann. 1304. apud Murator. tom. 14. col. 1125 :
Et die eadem fecit prædictos captos ligatos ducere, et contra castrum furcas figere, attestans eis, si non facerent, quod fratres qui erant intus, parerent mandatis Communis, poneret eos in furcis prædictis, in quibus Pater, qui morabatur in castro, cum Maranis vel proditoribus aliis, impendere eos videbat.