About
Menu

marach

MARACH
,
March
, Equus. Lex Aleman. tit. 69. § 2 : Si ille talem equum involaverit, quem Alemanni Marach vocant. Tit. 70. § 2 : Si quis equo, quem Alemanni Marach dicunt, oculum excusserit. Lex Bajwar. tit. 13. cap. 10. § 1 : Si equus est, quem Marach dicimus. Editio Heroldi tit. 7. § 1 : Si equus est, quod March dicimus. At in Lege Aleman. habet utrobique Marach.
Vetus est autem vox Gallica, siquidem Pausanias in Phocicis pag. 335. ἵππων τὸ ὄνομα apud Gallos esse μάρκαν auctor est, unde τριμαρκισίαν equestris pugnæ quamdam institutionem vocabant. Sed et etiamnum Armorici nostri, penes quos, ut et apud Guallenses Anglos, veteris Gallici idiomatis reliquias permanere aiunt, equum Marach vel March dicunt, marcheguez, equitare. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 844. voce Marah.

Saved

Recent