maquerellus
Millia Maquerellorum debent Episcopo et Comitiiiii. den.
Compotus Henrici Monachi de Expletis... Maritima Picardiæ et aliis, de Wada capta super Anglicos, de blado capto super eos... de Maquerellis super eos captis. Maquereauxnostris dicuntur lenones,
Maquerelles, meretricum conciliatrices, in Consuet. Baionensi tit. 25. art. 3.
Maquerelerie, Lenocinium, in Stat. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 441. art. 3. Qua vero pœna hujus farinæ mulieres olim afficiebantur, docent Lit. remiss. ann. 1357. in Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 188 :
Fuit impositum eidem Ysabelli quod dictam filiam vendiderat dicto canonico, fuitque propter hoc....... dicta Ysabellis in scala posita, et ibidem taliter martirizata et combusta cum uno tortissio ardenti, et exinde de dicta terra bannita.