marabotinus
ut rex Aldefonsus ‥ donet Sanctio regi Navarre, avunculo suo, singulis annis usque ad decennium tria millia ~orum [cf. ]: marbotinorum M. Par. Min. I 397
item iiij marbotini auri ‥ ponderis xij d. summa ponderum ‥ iiij marbotinorum seu talentorum auri
pro uno marketino aureo de sportla
pro uno ~o aureo de sportla
feretrum S. Laurencii portatile lingneum ‥ cum quatuor annulis aureis affixis, et uno marbodino, et duobus obolis
deductis duobus milibus marbetinorum
octo milium marbotinorum
Arnaldus ‥ facit j marbotinum aureum in mutacione domini regis
pro cxxml maravidis qui se attingunt ad lxxij li. sterlingorum
pro cclxxjm ccl marvedis ‥ pro vijmdclx marvidis
Maurabotinus, Marmotinus, Marbotinus, Morabotinus. Hæc omnia idem sonant, sed
Marabotinuscrebrius occurrit apud Scriptores, Matthæum Paris ann. 1176. Radulphum de Diceto pag. 598. Doubletum in Hist. S. Dionysii pag. 891. Guichenonum in Bibl. Seb. Cent. 2. cap. 51. Gariellum in Episcop. Magalon. pag. 279. et alios. Sic autem indigitantur monetæ quædam Hispanicæ, aureæ præsertim.
Tribuant in modum feudi et vassalitii quinquaginta Marabitinos auri probati.
Item custodivit per 15. dies 60. Marabocinos auri et 3. denarios aureos.
In episcopatu Portuensi, Petrus Later ij. Marabuntinos pro castro Chere.
Quicumque autem tenori hujus nostri privilegii temptaverit in aliquo contraire, iram nostram et indignationem et pœnam mille Morabatinorum Alfussinorum se noverit absque remedio incursurum.
Debet Domino Duci (Aquitaniæ) unum Marbotinum sporlæ in mutatione Domini.Consuetud. Tolosæ part. 2. Rubr. de Donation. :
Oboli, seu Marbotini aurei.Adde Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 312.
Et pour cause de notre souveraineté et ressort toutefois et quantes que au dit lieu a mutation de Prieur, et nouvelle institution d'icelui l'on nous rend et paye un Marbotin d'or.
Derechief pour la meson à la fame feu Guilliaume de Faie, bourjois de la Rochelle,.... un Marbotin chascun an.
Diagolib. 2. de Comitib. Barcin. cap. 95.
Et hereditatem de Sena quæ fuit matris suæ, quadraginta mille Marapetinos et ducentas marchas argenti.
Debent reddere per unumquemque annum clericis B. Antonini, præsentibus et futuris, in die festivitatis ejus, unum Morabetinum quinque solidos bene valentem.Occurrit præterea in Statutis Synodalibus Arnaldi Episc. Valentini inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 519.
Dono etiam ad operam Beatæ Mariæ centum Morapetinos.Concil. Hispal. ann. 1512. ibid. tom. 4. pag. 6 :
Si vero fuerint laici, et permanserint in excommunicatione per medium annum, deinceps incurrant pro quolibet mense in pœnam centum Morapetinorum pro ecclesia.
Cæterum cum præfata Blancha se restitui peteret ad perceptionem 24. Maurabotinorum de bona moneta, videlicet veterum Burgalensium, pro dotalitio suo, valentium annuatim 7. millia librarum 160. librarum Turon. Nigrorum, ut dicebat, et sibi satisfieri in eadem moneta de proventibus 14. annorum transactorum, postquam ipsa exivit de Castella gente nostra, satisfactionem omnium prædictorum, deducto eo, quod solutum erat exinde ad monetam, quæ de Guerra dicitur, offerentur, et dicente nos ad præstationem alterius monetæ non teneri. Tandem, etc.
decem millia Morabotinorum computatis 15. solidis Pipionum pro Morabotino, in feudum, et nomine feudi, dandos et solvendos annuatim eidem Duci et successoribus suis, vel eorum nuntio, in festo Nativitatis M. V. mense Septembri, in Regno Castellæ, vel Imperio, in reditibus usque ad eandem quantitatem, et de prædicto feudo dictum Ducem solenniter investivit cum virga, quam in manu tenebat. Sic etiam scribitur apud Bromptonum in Henrico II. pag. 1125.
Morabotini boni Alfonsini auri fini et ponderis recti.Occurrit pluries in Chartis Aragon.
da Cunha, in Hist. Episcop. Portensium, in Lusitania. In Libello Catalonico MS.
de Batallia facienda, dicuntur 200. unciæ conficere 400. Morabotinos :
Per 200. unces d'or de Valentia, qui son 400. Morabotins.Charta Petri Regis Aragon. in Curia Generali Catalaniæ ann. 1351 :
Morabotinus, de quo in Usaticis mentio fit, valet 4. solidos monetæ Barcinonensis de terno. Morabati,in Chr. Petri IV. Reg. Arag. lib. 4. cap. 8.
Morabotinorumusus obtinuit etiam in Occitania, quem a Wisigothis, cum hujus provinciæ domini essent, inductum existimo. Charta Jacobi Reg. Aragon. ann. 1231. ex lib.
TalamusMontispessul. fol. 32 :
Nos Jacobus...... concedimus vobis Montispessulanis fidelibus nostris stagna et maria.... Vos autem et successores vestri dabitis nobis, videlicet nostro bajulo Montispessul. annuatim in festo Natalis Domini unum Morabotinum censualem.
Marabotinosappellatos primum nummos aureos Maurorum Hispanicorum, qui iis fusis subinde ac deletis in Hispanorum potestatem venerant, quasi
Marranorum spolia: nam
Botino, Hispanis idem est quod nostris
Marranosvero Mauros Hispanicos appellatos suo loco docemus. At Mariani lib. de Ponder. et mensur. cap. 23. Marevedinos monetam fuisse Regum Gothicorum Hispanicorum existimat, ac proinde multo ante Maurorum in Hispanias irruptionem cognitam, quod ex solo nummorum Gothicorum pondere elicit. Ut sese res habeat, eæ monetæ, quæ
Marabotini, postea
Maravedinidicti : de quorum aureorum pretio et pondere multa commentantur Antonius Nebrissensis in Repetitionibus, Didacus Covarruvias in veterum Collatione numismatum cap. 5. et Jo. Mariana de Ponderib. et Mensur. cap. 22. 23. Inde id nominis inditum quibusdam minutioribus
le BlancTract. de Monet. pag. 165.