About Report a problem

Menu

marchet-fuder

MARCHET-FUDER
, Pabulum equorum, stramentum, palea, a Germanico March equus, et Futter, pabulum ; eadem notione qua Fodrum, quod vide. Charta Friderici II. Imp. pro Ecclesia Pataviensi ann. 1215. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 380 : Super generali terræ judicio, quod Landgericht nominatur, quod idem Dux in quibusdam bonis Pataviensis Ecclesiæ suo juri vindicabat, et in quibusdam bonis ejusdem Ecclesiæ fodrum, quod vulgo dicitur Marchet-fuder, ad se assereb at pertinere, etc. Infra Marketfuter scribitur. Charta Rudolfi Imp. ann. 1277. in ead. Metrop. Salisburg. tom. 1. pag. 394 : Cum decem modiorum redditibus ibidem dari consuetis Principi terræ, pro jure, quod Marck-futer dicitur, etc. Supra pag. 390. habetur Marschul.
March-futer
, Eadem notione. Litteræ Friderici Austriæ et Styriæ ann. 1243. pro monast. S. Floriani apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 222 : Jus quoque nostrum quod March-futer in omnibus ecclesiæ prædiis, secundum antiquam collatam ipsi gratiam relaxamus. Chron. Mellicense pag. 144. ex Privilegio Ottocarii : Exactiones in pabulo quod dicitur March-futer... sive in aliis quocunque nomine censeantur, circa eos fieri omnimodis inhibemus.

Saved

Recent