About
Menu

marchfurt

MARCHFURT
, Præstatio martii seu trimestris frumenti. Charta Friderici Ducis Austriæ et Styriæ ann. 1243. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 228 : Cum abavus noster Leopoldus piæ memoriæ sui privilegii concessione omnia prædictæ Ecclesiæ prædia habita vel habenda ubicumque in sui regiminis jure sita, ad petitionem Isemberti loci illius quondam Præpositi absolvit a redditione Marchialis annonæ, quæ dicitur Marchfurt, et omnis sut juris exhibitionem voluntariæ remisit. Vide Marceschia.
Eadem notione, qua Marchfuder ; avena enim, una est Martialis frumenti species.

Saved

Recent