medalla
Obolus dicitur Medalia, id est, medietas nummi.Joanni de Janua, in
Diobolaris:
obulus quod est Medalia.
Medili, assis, in vett. Gloss. Germ. apud Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 2. col. 707.
Bernardus Odo donavit in Graisaco unam mediam appendariam, et medium quartum, et tres Medallas de censu.Charta Willelmi D. Montispessulani ann. 1103 :
Sextalaricum dono vobis..... et tertium denarium in Arquintali, et Medallias, quas donant homines Montispessulani et Longobardi pro Arquintali.Alia ann. 1136. apud Jofredum in Episc. Niciensibus :
Reddunt enim supradicti homines annuatim 18. denarios Mergolienses, et Medallam, et 4. sextarios annonæ, etc.Tabular. Celsinianense :
Unam medallam Claromontensem debent de Cereo Paschali.
Medalliænomen nummis aureis. Legimus enim
Medailhe d'aur, medallia aurea, in veteri Instrumento Vasconico apud Marcam lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 13. n. 3. Scriptor Novellarum antiquarum apud Pergaminum :
Usavan si allora le Medaglie in Firenze, che le due valevano un danaio.
Statuerunt insuper quod collecta super immobile constitueretur de denariis sex per libram, de quibus Medalia pro portu colligeretur.Additam. ad Chr. Mon. Patavini apud eumdem tom. 8. col. 737 :
Thesaurus cum Medaleis aureis inventus fuit in horto Domus Dei de Padua.
Medalliænomen mansit. Scaliger ad Eusebium, ab Arabico vocem accersit :
Verum non est cur ad Arabes recurramus, cum ipsæ nummorum nostrorum veterum, hoc est, Francicorum inscriptiones, originem vocabuli videantur prodidisse. Prostant enim in libello Petaviano Nummi aliquot argentei Ludovici Pii et Caroli Calvi, in quibus METALLUM scribitur in nummi circulo, interdum etiam in medio nummo, ita ut nummi indeΠροτομὴν nos vulgo Medaliam vocamus, Arabes etiam Methalia : quod nescio quo commercio ab Arabibus ad Italos et Gallos delatum. Ita enim vocant numismata Christianorum, quæ expressum caput humanum præferunt.
Metallanuncupari potuerint, quod vero admodum simile est, cum etiamnum Francis
Metail, sit
Metallum, vox a
Medail, vel
Medaille, non abludens. Manilius, de Collybista, seu nummulario :
UbiEt facti mercator erit per utrimque Metalli, Alterum et alterius semper mutabit in usus.
factum metallum, ut
factum argentumappellavit, i.
le Blancpag. 100.
medalliæ. Tabular. Ecclesiæ Cadurcensis :
Illas 3. Medaliatas, quæ subtus vinea Danielis, etc.Tabularium Conchensis Abbat. in Ruthenis Ch. 32 :
Et vineam de furno, et una Medaliata de vinea quem tenet Bocamoza.Ita in Ch. 84. 176. 260. 310. etc. Vide Medallata.