About
Menu

mencaldus

MENCALDUS
, Mensura frumentaria, in diœcesibus Cameracensi et Atrebatensi nota. Charta Nicolai Episc. Cameracensis ann. 1161. in Tabul. Montis S. Martini : Statutum est etiam quod 17. Mencaldi de frumento, quorum cumulus abrasus fuerit fuste ad fustem dabuntur pro modio frumenti, et 16. Mencaldi de avena cumulati dabuntur pro modio avenæ.
Mencaudus
, Eadem notione, in Charta ann. 1302. e Chartul. 2. S. Quintini in insula pag. 170 : Item 6. rasos avenæ, 13. cappones, 9. fouachas, quelibet fouacha valoris unius Mencaudi bladi solubilis ad consuetudinem brugensium. Maincot dicitur in Adæquatione mensurarum infra in voce Modius 2.
Mencaldata
, Gall. Mencaudée, Mensura 100. virgarum. Charta anni 1209 : Quatuor modiatas et quinque Mencaldatas nemoris de Hangicourt reclamarunt. Charta Eustachii de nova villa ann. 1255. apud Duchesnium Hist. Betun. inter Probat. pag. 165 : Eidem capellaniæ conferens decem et septem Mencaldatas terræ. Occurrit passim in veteribus Chartis apud Joan. Carpentar. 4. parte Hist. Camerac. pag. 26. 29. 40. Vide Lancea Sartatoria et Mencoldiata.
Mencaldata
, pro Mencaldus. Charta ann. circ. 1000. apud Miræum tom. 2. pag. 935 : Ex quibus Petrus Porcarius triginta Mencaldatas annuatim solvit, Bolardus etiam totidem.

Saved

Recent