mumia
est illud quod invenitur in sepulcris balsamatorum, in quibus humor mortui cum aloe et myrrha resolvitur, quibus ipsa corpora condiebantur, et similatur pici marinæ. Solebant antiquitus corpora balsamo, myrrha et aloe condiri, et fit apud paganos et Saracenos circa Babyloniam, ubi est copia balsami. Idem Silvaticus :
Kretal, i. Mumia.Constantinus Africanus lib. de Gradib. :
Mumiam quidam dicunt esse aspalathum ; quædam tamen species est in veteribus monumentis inventa, quæ optima est. Antiqui etiam mortuos ex ea ungebant, ne cito putrescerent, aut vermes producerent. Calida et sicca est in tertio gradu. Valet contra fracturam capitis, etc.
Jam vero de sceleratissima peccatorum sentina et totius perversitatis et nequitiæ radice Strumbulo qui et Mummulo, quod dicam ? qui juxta nominis sui derivationem liquor fœtidus interpretatur, Mummia enim liquor fœtidus est, fluens de cadaveribus mortuorum.
mumiaset
momiasdictas putat a thure, quod
Vide Kirkmannum lib. 1. de Funeribus cap. 8. Chiffletium de Linteis sepulcralibus cap. 3. Petrum de Valle in Epistolis, etc. Alias vocis.............. Ægyptia tellus Claudit odorato post funus stantia saxo Corpora, et a mensis exsanguem haut separat umbram.
Mumiæoriginationes ex Bocharto et aliis, vide apud Menagium in Orig. Gall. pag. 812. et Octavium Ferrarium in Orig. Ital. Adde Leonardum Fuchsium ad Myrepsum sect. 1. cap. 13. et lib. 1. Paradox. medicin. cap. 40.
Ex quo præ infirmitatis longitudine tantum pellem et ossa retinet...... ita quod cadaver et Mumiam diceres.