About Report a problem

Menu

negativi

NEGATIVI
, Hæretici, qui coram Inquisitoribus fidei per testes legitimos, quos nolunt, vel non possunt repellere, de aliqua hæresi rite, secundum leges Inquisitionis, convicti sunt ; sed non confessi, imo in negativa constanter perseverant, Catholicam fidem profitentur et hæreticam pravitatem detestantur. Hæc et plura Hofmannus in Lexico : quod, si vacat, consule. Iis opponuntur Affirmativi, de quibus supra.

Saved

Recent