orale
Sandalia 2. ad Missas, et Oralia ad mensam una cum cappis et omni apparatu, etc.Wolphardus Presb. lib. 2. de Vita S. Walburgis num. 2 :
Risile, quo super aurem Orale confixerat, casu perdidit accidente.Charta Sisnandi Episcopi Iriensis æræ 952. apud Anton. de
Yepezin Chronico Ord. S. Benedicti tom. 4 :
Id est, ministeria Ecclesiæ, calicem argenteum cum sua paropside, crucem argenteam, capsa argentea, signum cum * aquisibus suis, frontales duos, palces, pallas desuper altare, duas pallas, vellos duos, casullas duas, Orales tres, etc.Alias Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. apud eumdem tom. 5 :
Orales 11. ex quibus unum auro et argento compositum.
Oraliafeminis etiam adscribit Concilium Arelatense ann. 1234. cap. 16 :
Mulieres autem Judeæ a 12. annis et supra, Oralia deferant extra domos.Id est vela quibus caput et os tegant.
Judææ maritatæ undecunque sint, portent Orales.
Et accipiens Oralem, ligavit oculos suos et tetendit cervicem ; miles autem adducens gladium, finem imposuit martyrio.Vide Orarium.
Cremone autem si forte quisquam negotiatorum moratus fuerit, et alibi aliquod negotium de sale fecerit, duo Oralia persolvat.Placit. ann. 998. apud eumd. tom. 2. col. 29 :
Et sicut actenus fuit per unusquisque molendinum granum modias quinque, et per unamquamque navem salis Orales quatuor, etc.Charta eadem de re confirmatoria ann. 1301. tom. 1. earumd. Antiq. col. 417 :
Cum uniuscujusque navis solito censu ; per unamquamque navim, videlicet salis Orales quatuor.