ostisia
Ostis. Charta Raimundi Comitis Burgundiæ apud Perardum pag. 198 :
Perdonavi omnibus in terra, quam Sancto dedi, manentibus, arbergarias, corvatas, expeditiones, Ostisias, et justitias sine ullo retinaculo.
Hostisia, de qua in
Hospes. Servitus pro domicilio, vel ipsum domicilium ei servituti obnoxium. Chartular. S. Martini de Pontisara :
Prior S. Petri de Pontisara quitavit Abbati et Conventui S. Martini juxta Pontisaram Ostisiam, quæ fuit Johannis Rafi.
Quodlibet vero Ostisium unum quarterium terræ tantummodo debet continere, etc.