paba
Fuit miles quidam nomine Raimundus, cognomento Paba, sic cognominatus, quia literas noverat.Vocis etymon non percipio.
Baba, quomodo legendum opinor : unde vocis etymon satis patet ; nisi tamen malis esse pro
Papas, clericus, qua voce vir literatus et doctus significatur. Vide Papas 1.