pacatum
-
…adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui semel incidisset, dubitabat nemo quin violati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario bello lacessiti, fana vexata hanc tantam efficerent vastitatem. cognoscis ex particula parva scelerum et crudelitatis…
Cicero, in Pisonem
-
…cum haec scribebam, in tribunali res erat ad HS c x x. hinc exercitum in hiberna agri male pacati deducendum Quinto fratri dabam ; ipse me Laodiceam recipiebam. haec adhuc. sed ad praeterita revertamur. quod me…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…. Idem facimus, aliquem nobiscum adligatum lacessimus, cum victo victorique finis et quidem maturus immineat. Quieti potius pacatique quantulumcumque superest exigamus Nulli cadaver nostrum iaceat invisum Saepe rixam conclamatum in vicinia incendium solvit et interventus ferae latronem viatoremque…
Seneca, De Ira
-
…denique in ea condicione, cuius eum paeniteat, diutius quam necesse sit mansurum ibi pacem esse fidam ubi uoluntarii pacati sint, neque eo loco ubi seruitutem esse uelint fidem sperandam esse. in hanc sententiam maxime consul ipse inclinauit…
Livy, ab Urbe Condita
-
…, in Uolscos et Aequos mihi atque collegae legiones ducere in animo est. nescio quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus deos. quantum periculum ab illis populis fuerit si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito…
Livy, ab Urbe Condita
-
…similis detur tibi copia cursus, Hoc melior certe, quo prior, illa fuit. At cito mutata est pacati forma profundi. Tempore, cum properas, saepe minore venis. Hic, puto, deprensus nil, quod…
Ovid, Epistulae
-
…et frigida multa, comes formidinis, aura, quae ciet horrorem membris et concitat artus ; est etiam quoque pacati status aëris ille, pectore tranquillo fit qui voltuque sereno. sed calidi plus est illis quibus acria corda iracundaque…
Lucretius, De Rerum Natura
-
…pedites, quis Meleager praeerat. Iam equestre agmen movebatur, et pedites subita formidine ob recentem discordiam haud sane pacati quicquam expectantes parumper addubitavere, an in urbem subducerent copias quippe pro equitibus planities erat, ceterum veriti, ne…
Curtius Rufus, Quintus, Historiae Alexandri Magni
-
…. Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti veloces, vivereque assueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, ad genuinos turbines revoluti sunt, hanc causam praetendentes ut seriam. Stachao quidam nomine popularis eorum, ut…
Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum