paradegium
Paradogumet
Paradogium, Vox Longobardis usitata ut feudum nobile significarent, et a feudo ignobili et
vassallatico, quod
Pædagogumvocabant, distinguerent. Barater. lib. feud. tit. 4. apud Spelman. :
Qui ab antiquis temporibus feudum non tenent, licet noviter a capitaneis, seu valvasoribus acquisierint, plebei nihilominus sunt : nam et hi qui soldatam acceperunt vel habuerunt per eam nullum Paradegium, sed nec feudi usum acquirunt.Vide Cujac. pag. 146. et
Paradogium.