About

Menu

pastorium

PASTORIUM
,
Pastoria
. Lex Bajwar. tit. 2. cap. 6. § 1 : Si quis in exercitu aliquid furaverit, Pastorium, capistrum, frenum, feltrum, etc. Lex Long. lib. 1. tit. 25. § 35. Roth. 302. 303. : Si quis capistrum de capite caballi tulerit, componat sol. 6. Si quis Pastoriam de caballo alieno tulerit, comp. sol. 6. Ubi editio Heroldi habet Pastorium, pag. 193. Occurrit Pastorium, in Gloss. Isidori, in quo esse dicitur Alviale templi vel safurium, ubi legendum, Pastoforium, atriale templi, vel * safurium. Alias safarium. Vide Pastophorium.
Idem videtur Pastorium quod Italis Pastoia etiamnum dicitur, Pedica nempe seu compedes quibus equi, ne aberrent in pascuis, impediuntur : nostris Entraves, Normannis inferioribus, aliisque Patures, a parte pedum equi, vulgo Paturon, qua innectitur pastorium. Vide Pasturale 1. et Pedica 1.

Saved

Recent