About
Menu

pasturale

PASTURALE
, Equi pedum, et aliorum quadrupedum pars ima, Italis Pasturale, Gallis Pastereau, vel potius Paturon. Petrus de Crescentiis iib. 9. de Agricult. cap. 9 : Equus habens juncturas crurium naturaliter grossas, et Pasturalia curta velut bovina, fortis esse censetur. Ubi nescio cur vetus interpres Gallicus verterit, qui a les jointures des cuisses naturellement grosses, et les machoüeres courtes comme bœuf. Nam alia sunt pasturalia a maxillis. Adde caput 57. ejusdem libri, ubi perperam postucalia editum, quo loco interpres pasture reddidit.
Hinc Pastures, appellatus funis, quo equi ad hanc pedis partem alligantur, ne evagari possint. Lit. remiss. ann. 1460. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 431 : Le suppliant frappa icellui Godart deux ou trois coups par le costé d'unes cordes, appellées Pastures. Vide Pastorium.
PASTURALE
, Idem quod Pasturagium. Charta Willelmi Aquitan. Ducis ann. 1069. in Histor. MS. S. Cypr. Pictav. pag. 248 : Dono jam dictæ ecclesiæ nemus vivum et mortuum, et omnia jam dictæ ecclesiæ necessaria, et Pasturale ad universa animalia. Charta ann. 1100. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 164 : Totum alodium et dominium... cum terris cultis et incultis... cum herbis, cum pascuis et Pasturalibus, cum rivis, etc. Tabular. Prioratus Regniac. ad annum 1152 : Hugo de Ulmo et ejus uxor Parisia dederunt Pasturalia suæ terræ. Charta ann. 1207. in Hist. Codiac. pag. 166. inter Instr. : Concedo etiam Pasturalia usque ad Travecy. Vide Pastura 1.
Pasturalle
, in Charta ann. 1301. apud Thomasserium Consuet. Bituric. pag. 123 : Si quis accusatus fuerit de Pasturali, turelli vel platea arata, etc.
Pasturalis
, Eadem notione. Vetus Charta Aragon. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 268 : Et insuper vobis dono omnes Pasturales.
Nostris Pastural et Pasturau, eadem acceptione. Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 311 : Lesquelx enfans menerent leurs chevaulx ou jumens pasturer en une terre ou Pastural. Aliæ ann. 1455. in Reg. 187. ch. 101 : Laquelle vache entra en ung Pastureau estant illec près. Pastureaul, in Lit. ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 63. art. 15.

Saved

Recent