About
Menu

pataco

PATACO
, vulgo Patagon, Moneta Flandrensis argentea, in cujus altera parte efficta Crux S. Andreæ cum corona in ejus medio atque hac inscriptione : Albertus et Elizabetha Dei gratia ; ex aversa vero parte scutum coronatum cum leunculis, in circulo Archiduces Austriæ. Duces Burgundiæ et Brab. pretii saltem ann. 1651. 48. dehinc 58. patarorum seu solidorum. Chron. Bonæ-Spei pag. 547 : Anno 1651. mutuo cepit.... mille Patacones. Pag. 548 : La somme de 2400. florins une fois en espece de Patacons à 48. patars piece. Synodus Limæ ann. 1594. tom. 4. Conc. Hisp. pag. 707. col. 1 : Quod opus a dictis Indis factum vel septem vel octo Pataconibus vendant, cum ipsis constiterit tantum tribus. Nummus argenteus Hispan. unciæ ponderis.

Saved

Recent