About
Menu

philocompus

PHILOCOMPUS
, ex Græco φιλόκομπος, Jactantiæ amator, jactator. Suidas : Φιλοκομπῶν, μεγαλοῤῥημονῶν, ὁ ἑαυτον ὑψῶν. Gloss. Lat. MS. Reg. Cod. 1013 : Philocompos, amator jactantiæ. Addit Ugutio, qui vult, ut labor suus appareat propter vanam gloriam. Fridegodus in Vita Wilfridi cap. 23 : .... Erwinus Philocompos.
Philocompia
, Vana gloria, apud Ratherium Veronensem in Apologetico : Afficit hæc ineptissima, imo pernulla Philocompiæ urbanitatis vestræ angustia. Sed vereor, ne legendum sit philocompicæ. Melius editum apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 225 : Tanta, inquam, me afficit hæc eadem ineptissima, immo pernulla, Philocompiæ urbanitas vestræ, angustia, ut, etc. Wolphardus Presbyter lib. 1. Vitæ S. Walburg. in Præfat. : Ne a lectore Philocompica noter infamia. Scholiastes Gregorii Nazianzeni in 1. in Julian. : Κομψόν ἐστι τὸ εὐπρεπὲς καὶ χαριέν· κόμπον δὲ τὸ μέγα. Est porro κόμπος, ut est apud Varinum, ἀλαζόνεια, ἡ διὰ τοῦ λόγου ἔπαρσις παρὰ τὸ κενὴν ὄπα ἔχειν, ὅ ἐστι φωνήν.

Saved

Recent