About Report a problem

Menu

pinpenellus

PINPENELLUS
, Monetæ minutioris Francicæ species, quod haud ita certum videtur D. le Blanc, ubi de Monetis Philippi Augusti. Charta Philippi Aug. ann. 1218. ex Regesto Normannico Cameræ Computor. Paris. signato B. : Et de censibus villæ S. Cyrici 9. lib. et 4. sol. et 2. denarios Turon. et ducentos Pinpenellos apud Pontem Archæ, etc. Idem Reg. ex Bibl. reg. habet : De censibus villæ S. Cyrici viij. lib. et iv. sol. et ij. den. Turon. et x. Pimpinellos. In Reg. autem Phil. Aug. part. 2. fol. 104. r°. col. 2. ex Chartoph. reg. legitur : ducentos Pinpenellos.

Saved

Recent