About

Menu

planellare

PLANELLARE
, Lapidibus sternere, pavire, pavimentare. Gall. Paver. Chron. Parmense ad ann. 1283. apud Murator. tom. 9. col. 803 : Facti sunt omnes arcus sive voltæ pontis de Galeria, quæ fuerunt numero octo, et incollatus (pons) et Planellatus per Dei gratiam, et totus completus. Ibidem col. 826. ad ann. 1294 : Item eo anno platea communis de novo facta tota fuit per Commune Parmæ et Planellata. Hinc
Planellatio
, Pavimenti structio, in eodem Chron. ad ann. 1284. col. 806 : Pons dominæ Giliæ de Porta-nova expletus est, et constitit in summam
mmdv
. libras et solidos vi. imperiales ; et hoc sine Planellatione.
Planellatura
, Eadem notione, ibidem ad ann. 1286. col. 810 : Pons de Hentia de Strata Claudia completus fuit, præterquam de Planellatura.

Saved

Recent