possessores
qui res in pago ubi commanent, proprias possident :Cives.
Æterno Principi Fl. Clau. Juliano ubique venerando semper Aug. Ordo Possessoresque Brixillanorum optata devotione dedicarunt, bono reipublicæ nato.Alia apud Franciscum Angelonum in Hist. Interamnensi pag. 36 :
Et Possessores, inquilini, negotiantes, viæ stratæ cultores, etc.Sidonius in Panegyrico Majoriani :
Ita apud Byzantinos......... quo disceret agro Quid Possessorem maneat ?
Possessoresappellabantur, qui domos in urbe possidebant. Liberatus Diaconus cap. 20 :
Habens autem consentaneos aliquantos ex Clero, et Possessores civitatis, et corporatos, et milites, etc.Diurnus Romanus cap. 3. tit. 2 :
Presbyteris, diaconibus, clericis, honoratis, Possessoribus, et cunctæ plebi ill. ecclesiæ, etc.Vide Gregorium Mag. lib. 3. Dialog. cap. 26. Nec scio an de iis intelligendus sit Victor in Valente :
Fuit Possessoribus consultor bonus, mutareAtque ii sunt quosjudices rarius, etc.
conditores. Hinc
Possierres, Possessor, a verbo
Possier, possidere, in Cons. Petri de Font. pag. 153. art. 2. 3. etc. unde
Terre-possiueibid. pag. 98. art. 14. nuncupatur illa, quæ jure hæreditario possidetur. Latinum
Possiderevarie reddiderunt nostrates :
Porsooir, in Ch. ann. 1259. ex Tabul. Carnot.
Poursoier, in Lit. ann. 1290. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 56. v°. col. 2.
Pousoer, in aliis ann. 1297. ibid. fol. 11. r°. col. 2.
Possuire, in Ch. ann. 1303. ibid fol. 237. v°. col. 2.
Pourseoir, in alia ann. 1288. ex Tabul. episc. Paris. Vide Hist. critic. Monarch. Franc. tom. 1. pag. 21.
æ.