postillae
post illa verba, quod hæc subinde efferrent Magistri, qui ejusmodi notas suis discipulis dictabant : nisi nomen mutuatæ fuerint a voce
Posta, quæ paginam denotat, uti supra observatum. Nicolaus Trivettus in Chron. ann. 1228. de Stephano Archiep. Cantuariensi :
Hic super Bibliam Postillas fecit, et eam per capitula, quibus nunc utuntur moderni, distinxit.Idem ann. 1238. de Alexandro Cestrensi Episcopo :
Super Psalterium Postillas scripsit.Eadem tradit de Roberto Bacum Dominicano sub ann. 1240. Titulus Homiliarii Pauli Diaconi, in Analectis viri eruditissimi Joannis Mabillonii tom. 1. pag. 27 :
Opus præclarum omnium homeliarum et Postillarum venerabilium ac egregiorum Doctorum, Gregorii, Augustini, etc.Vita Joannis XXII. PP. :
Condemnavit in Consistorio quodam pestiferam Postillam fratris Petri Joannis de Serinhano continentem dogma pestiferum, etc.
Lyrani Postillatio, apud Cyprian. in Catal. Cod. MSS. Bibl. Goth. edit. 1714. pag. 4.
Hic jacet Fr. Nicolaus de Lyra sacræ Theologiæ venerabilis Doctor, cujus vita et doctrinæ fama diffusa est per diversa mundi climata. Postillavit enim Biblia ad litteram, a principio usque ad finem, etc. Obiit an. D. 1340.Vita Benedicti XII. PP. pag. 62. de eodem Lyrano :
Qui totamNicol. Trivettus ann. 1243. de Hugone de Vienna Cardinali :Bibliam profundissime et subtilissime Postillavit.
Hic doctrina sana et perlucida totam Bibliam Postillavit.Knyghton de Hugone Cardinali Dominicano :
Totam Bibliam Postillavit. Hinc vox practicis nostris familiaris,
Apostiller, scriptum notulis dilucidare, illustrare.
postillas. Obituar. MS. Sorbonæ :
Dedit Postillarium de Lira super totam Bibliam.
postillasscribit. Brevis Hist. Ordinis Prædicat. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 355 :
Hic(Innocentius IV.) primo anno sui pontificatus fecit primum Cardinalem Ordinis fratrum Prædicatorum fr. Hugonem de S. Theodorico Provincialem Franciæ, qui fuit primus Postillator totius Bibliæ, et eam tam excellenter Postillavit, quod hucusque parem non habuit.