About
Menu

pretiosa

PRETIOSA
, Versiculus, qui ad Horam canonicam, quam Primam vocamus, dicitur. Bulla Urbani V. PP. apud Soresinum de Capit. SS. Petri et Pauli pag. 8. ex Macr. Hierolex : Quatenus omni die post Primam et Pretiosa teneantur omnes, etc. Ibidem pag. 9 : Quatenus post mortem D. N. Papæ post Pretiosa, statim loco prædictorum teneantur cantare De profundis, etc. Ab hoc versiculo.
Pretiosa
etiam nuncupatus locus in Ecclesiis Cathedralibus aliisque, ad quem recitata in choro oratione Domine Deus omnipotens, qui ad principium hujus diei, etc. procedebant, in eo Martyrologium, Excerpta Canonum et Necrologium lecturi. Ordo MS. Benedictionum et precum Eccles. Remens. fol. 10. et seqq. : Quotidie vero in dicto loco Pretiosa, post Primam hebdomadarius cum pueris chori cantant laudes quæ sunt post Primam, incipiendo a Pretiosa ita. Primo puer cantat Jube, etc. sacerdos dicat, Divinum auxilium maneat semper vobiscum. R. Amen. Tunc legat puer in Martyrologio ; quo finito cantat sacerdos, Isti et omnes sancti justi et electi Dei intercedant et orent pro nobis peccatoribus apud altissimum Deum nostrum ut nos mereamur ab eo adjuvari, exaudiri et salvari, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat, etc. usque, Sit nomen Domini benedictum, pueri : Ex hoc nunc et usque in sæculum : Tunc puer legat in libro qui continet excerpta Canonum sacrorum ad institutionem vitæ melioris quorundam ecclesiasticorum, et postea in libro obituum : cum autem dixerit, et alii plures, sacerdos dicat, Requiescant in pace ; pueri, Amen. Postea redeundo ad ecclesiam sacerdos incipit Psalmum De profundis cum precibus consuetis. Si quid vero corrigendum et emendandum occurrebat, eodem in loco id propositum factumque colligitur ex Actis Capituli Remensis ann. 1355. de correctione in Pretiosa facienda. Ex quibus effici potest locum hunc a Capitulo, ut apud Monachos, minime fuisse distinctum, nisi aliunde constaret in Ecclesia Remensi ab antiquis Pretiosa, ut etiamnum fit, dictum fuisse in loco qui nunc major sacristia nuncupatur.

Saved

Recent