About
Menu

purpurati

PURPURATI
,
Porphyretici, Porphyrogeniti
, Imperatorum ac Regum liberi, in purpura, seu patre Imperatore vel Rege nati. Senator lib. 11. Epist. 1 : Placidiam mundi opinione celebratam... Purpurato filio (Valentiniano) studuisse percipimus. Apud eumd. lib. 8. Ep. 5. Purpuratam infantiam filium vocat Athalaricus Rex. Nebridius Stilichonis gener Purpuratorum socius, propinquus, consobrinus, i. filiorum Imperatoris fuisse dicitur apud S. Hieronymum in Ep. 9. Alexium Manuelis Imperatoris filium Purpuratum pariter vocant Willelmus Neubrigensis lib. 3. cap. 4. et Will. Malmesburiensis lib. 3. ut Porphyreticum Ludovicum Balbum Franciæ Regem, Joannes VIII. PP. Ep. 125. quod scilicet in purpura nati essent, ut de Honorio Idacius, de Ottone III. Imp. dixit auctor Vitæ S. Adalberti Episcopi Pragensis cap. 20. apud Surium, qui in Imperio natus dicitur Chunrado Uspergensi. Ita Marcus Gazensis Diaconus in Vita S. Porphyrii Episcopi Gazensis Thedosium juniorem in purpura natum perinde scribit, atque adeo fasciis purpureis illigatum et circumvolutum, oblatum Imperatrici. Εν ἀλουργίδι τραφέντες, apud Libanium in προσφωνητικῷ, Juliano inscripto. Claudianus in 3. Consulatum Honorii : Ardua privatos nescit fortuna penates, Et regnum cum luce dedit, cognata potestas Excepit Tyrio venerabile pignus in ostro. Idem in 4. Consulatum ejusdem Honorii : ...... Hoc nobilis ortu Nasceris, æquæva cum majestate creatus, Nullaque privatæ passus contagia sortis, Omnibus acceptis, ultro te regia solum Protulit, et patrio felix adolescis in ostro, Membraque vestitu nunquam temerata profano In sacros cecidere sinus. Vide quæ observamus ad Alexiadem pag. 321. et supra Porphyrogenitus.
Purpuratus
, Moneta Imperatorum Byzantinorum. Vide Hyperperus.

Saved

Recent