quotidiana
Vicecurati de distributionibus, corpore præbendæ aliisque prærogativis prænarratis non gaudebunt, sed illorum portio absentiæ cedet Quotidianæ ;id est, cum absentes fuerint, nihil recipient eorum, quæ præsentes recepissent ; sed id ad
Quotidianamredibit, seu ad eam quæ quotidie fit Canonicis distributionem. Litteræ societatis inter Archiepiscopos Cameracensem et Rotomagensem in Conciliis Normanniæ pag. 632. novæ editionis :
Si prædictam Ecclesiam a statu suæ prosperitatis, quod absit, labefactari contigerit, promptum sit de stipendiis, quæ nos(Cameracenses) Quotidianam, Rotomagenses vero Communiam vocant, ordinato et solito.... participio refoveri, Donec Deus in auram statuerit procellam.