About
Menu

quotidianistae

QUOTIDIANISTAE
, Ministri quidam, qui quotidie in Ecclesia deserviebant. Ordinatio pro Ecclesia S. Joannis Gandav. ann. 1541. apud Miræum tom. 2. pag. 1057. col. 2 : De cætero Prælatus cum Capitulo habebunt omne regimen, administrationem, auctoritatem et præeminentiam in ecclesia prædicta, tam in choro quam extra : ita quod ad eos libera spectabit Officiatorum ejusdem ecclesiæ, quales sunt Quotidianistæ, pulsatores, fossores, organistæ, vicarii, cantores, et alii.... deputatio et distributio.

Saved

Recent