About

Menu

reaportare

REAPORTARE
,
Reapportare
, Referre, recensere, narrare, Gall. Rapporter. Conventio ann. 1298. tom. 1. Chartularii S. Vandregisili pag. 1186 : Dicta inquesta nobis Reaportata, aperta et publicata... eidem compositioni assensum præbemus. Literæ ann. 1332. e Chartulario S. Martini Pontisar. : Inquestam fecimus nobis Reapportari. Observat Lobinellus in Glossario ad Historiam Paris. Professores olim in Academia Parisiensi ex memoria prælectiones suas exposuisse, nihil dictando, tumque a diligentioribus tantum discipulis Magistrorum dicta literis excepta fuisse : quæ excepta dicebantur Reapportata ; quia Reapportare iis idem erat quod literis mandare, quæ memoriter a Professoribus dicebantur. Hac notione locum hunc explicat laudatus Lobinellus : Audiet lectiones doctorum, aut saltem Reapportet, aut bona procuret Reapportata.
REAPORTARE
, Reducere, Gall. Rapporter, ramener. Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 409 : Ipsas mercaturas aut alias res seu bona... ad locum suum Reaportare libere et impugne (possint et valeant).

Saved

Recent