About Report a problem

Menu

reafau

REAFAU
, seu
Reafan
, ut emendat Spelmannus, Vexillum quoddam Paganorum Britanorum, a corvo, qui Raven dicitur, voce ab Anglo-Saxonibus petita, quibus reafian est spoliare, rapere : dicunt enim, quod in omnibello, ubi præcederet idem signum, si victoriam adepturi essent, appareret in medio signi quasi corvus volitans. Sin vero vincendi in futuro fuissent, penderet directe nihil movens. Verba sunt Asseri de Ælfredi rebus gestis. Adde Encomium Emmæ Reginæ pag. 169.

Saved

Recent