recommendisia
Legatus..... nuntiavit, amodo filium olim domini Ottonis et statum Parmæ ac Regii esse sub Recommendisia et protectione ipsius Ducalis Dominii.Vide Commendisia.
Recommant, ni fallor, Præstatio, quæ pro tutela pensitabatur. Charta an. circ. 1244. in magn. Chartul. nig. Corb. fol. 97. v° :
Li Recommant et les lois d'Aoust sont à l'église, dont mesires Jehans fait tort à l'église, etc. Recommandementvero, vox in epistolis usitata, ut quis alteri commendatum se esse velle significet. Epist. Mariæ imper. ad Blancham regin. ann. 1248. inter Probat. Hist. Villehard. pag. 6 :
Salut et recomandement com à nostre trés-chiere dame.
Nonnulli ex ipsis nobilibus pro certis suis locis fidelitatem et homagium fecerunt domino duci Sabaudiæ, cum reservatione tamen adhærentiæ et Recommendisiæ, quibus antea prælibato domino duci Mediolani tenebantur.