regulares
Fecit enim et tresIn Hadriano pag. 112 :Regulares argenteos super rugas, per quas ingrediuntur ad altare, ubi imagines in frontispicio constitutæ sunt.
Fecit etiam ter beatitudo ejus imagines sex ex laminis argenteisMox :investitas ; ex quibus tres posuit super rugas, qui sunt in introitu Ecclesiæ Presbyterii, ubi et Regularem ex argento investito fecit, et posuit super eumdem Regularem præfatas tres imagines.
In superiori vero ruga, id est, in medio presbyterii faciens aliumIn Leone III. pag. 128 :Regularem ex argento investito, constituit super eum reliquas tres imagines, etc.
Fecit et columnas argenteas sex, etPag. 134 :Regulares duos ex argento purissimo pens. etc.
AtquePag. 135 :Regularem ibi super investitum ex argento purissimo, et super ipsum Regularem posuit arcum, et gammadias ex argento,.... nec non et imagines tres, etc.
Vela modica de stauraci quatuor, quæ pendent inIn Paschali pag. 149 :Regulari ante imaginers... fecit, ubi supra ad Fontes vela Tyria tria, quæ pendent inRegularem ante imagines, etc.
Ubi etiamPag. 152 :Regularem ordinavit, quem laminis argenteis superinduxit pens. libr. 20. super quem constituit arcus duos de argento, et gammadias quatuor, etc.
Fecit etiam ante vestibulum altarisEx prædictis Bulengerus, et ex eo LudovicusRugularem investitum ex laminis argenteis,.... ubi et posuit arcum unum et gammadias, etc.
de la Cerda, Regularesfuisse existimat virgas ligneas aut æreas, quibus vela adducebantur, aut reducebantur : quæ quidem sententia quam a vero absit, ex eo patet, quod Regulares dicantur sustinuisse imagines, arcus et alia ornamenta, et ad eos appensa interdum fuisse vela, quæ etiam imagines inibi stantes velarent : tametsi haud omnino proclive sit divinare, quid fuerint. Id constat, Regulares versus Presbyterium fuisse, quo fere loco
rugæerant, ita ut ferme eo concesserim, ut Regulares fuisse putem id, quod Græci
Cancellos fusilesLeo Ostiensis : cum etiam ad cancellos altaris vela appenderentur. Isidorus lib. 16. cap. 19. et ex eo Papias :
Regula æris,apud Warnefridum de Gestis Longobard. lib. 3. cap. 4. Vide nostram Descriptionem Ædis Sophianæ num. 70. et supra Lauduna.
Compotistas, seu computi Ecclesiastici conditores, alii sunt
solares, alii
lunares.
Regularis solis, est numerus invariabilis datus mensi, qui adjunctus
concurrenti, declarat, qua feria septimanæ quilibet mensis iniret, cujus fuerit regularis : Diciturque Regularis a Regula, quia invariabilis est. Habent porro ortum Regulares a Martio, etc. Hæc pluribus exsequuntur
Compotistæ, ac in primis Fulbertus Carnotensis in Computo, Honorius Augustod. lib. 2. de Imag. mundi cap. 81. 89. Durandus lib. 8. Rational. cap. 5. num. 5. et Josephus Scaliger de Emendat. temp. lib. 7. pag. 749. et 777. qui observat, Regularium doctrinam nunc esse superfluam, cum via ad inveniendum ferias longe expeditior sit per cyclum Romanum, seu per literas dominicales. Vide Rupertum lib. de Divinis Offic. cap. 16. Florentinum Wigorn. ann. 415. et Petavium in Auctario lib. 8. cap. 7. 8.
Quem feriæ numerum signaverit F. elementum, Ille sit illa tibi concurrens illius anni.
Vel sic:
D. capiat ternos, F. unum, Eque quaternos, A. sex, F. binos, G. septem, B. quoque quinos.
D. capiat ternos, F. unum, Cque quaternos, A. sex, E. binos, G. septem, B. quoque quinos.
Ut unusquisque Episcoporum potestatem habeat in sua parrochia tam de clero quam de Regularibus vel secularibus ad corrigendum et emendandum secundum ordinem canonicum spiritualem, ut sic vivant qualiter Deo placere possint.Leges Caroli M. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 100. col. 2 :
Vigilanter curentHæc ad indicandam vocis antiquitatem ; hodie enim notissima est pro quibusvis religiosæ vitæ addictis viris, vulgo(Episcopi) ut Canonici secundum Canones, et Regulares secundum Regulam vivant.
Riulers canones, Canonici regulares. Phil.
Mouskes:
Et si mit Canones Riulers, De clergie garnis et clers.
Epistolæ. Vide Canonicæ Epistolæ.