remancipare
Igitur hoc dissidium per totum quadriennium fuit, et pene usque ad cædes et incendia exarsit, modo nostris in decimam accipientibus, modo Everardo, et violenter Remancipantibus.Proprie
Remanciparealienare est, vel in servitutem iterum asserere : quæ posterior notio loco laudato non male posset accommodari.
Remancipatam Gallus Ælius esse ait, quæ mancipata sit ab eo, cui in manum convenerit, apud Festum.
Non multo post castrum Longiæ manu militari aggressus, obsidione prævalida fatigavit, tandemque captum juri ecclesiæ, sicut hodie est, Remancipavit.