About
Menu

remolta

REMOLTA
, Idem quod Molta seu Pensitatio quam a vassallis exigit dominus pro frumenti molitura in molendinis suis. Charta Deodati Abbat. S. Tiberii apud Stephanot. tom. 1. Antiquit. Occitan. MSS. pag. 389 : Dono tibi guardiam molinis et decimam et mediam Remoltam et duas pugnaderias in septimana de ipsis molinis, qui ibi sunt et inantea erunt.
Pars farinæ, quæ molitori ratione salarii competit. Charta ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 62 : Est vero etiam pars prædicta seu molneria dare medietatem farinæ seu Remoltæ, quam lucrabitur rota prædicta.

Saved

Recent