repraesaliae
Idem :Repræsalia est potestas pignerandi contra quemlibet de terra debitoris data creditori pro injuriis et damnis.
Repræsaliæ dicuntur, quando aliquis oriundus de una terra spoliatur, vel damnificatur ab alio oriundo ab alia terra, vel etiam si non debitum solverit ei ; tunc enim datur potestas isti spoliato, quod ei satisfaciat contra quemlibet in terra illa, unde est spoliator vel debitor.
Clarigatio, de quibus vocibus multa congessit
Ut nullus auctoritate propria de injuriis et excessibus factis, vel faciendis in posterum se debeat vindicare, nec Præsalias seuPetrus de Vineis lib. 5. Epist. 24 :Repræsalias facere, vel guerram in regno movere.
Propter quod, licet frivolam occasionem assumens, de bonis ipsorum Tudertinorum Repræsalias te velle facere comminaris.Et lib. eodem, Epistolæ 48. titulus ita concipitur :
Concedit licentiam quibusdam mercatoribus faciendi Præsalias contra rebelles, qui eos disrobaverunt.Concilium Avenionense ann. 1279. cap. 2 :
Si contingat vel homines vel res quaslibet, animalia quævis Ecclesiarum, sive personarum Ecclesiasticarum.... abduci per aliquos aut aliquas in prædictam sive pignorationem autRepræsaliam , etc.
Et si pignorationes quas vulgaris elocutio Repræsalias nominat, in quibus alius pro alio prægravatur, tamquam graves legibus et æquitati naturali contrariæ, civili sint constitutione prohibitæ, etc.Adde Regimina Paduæ ad ann. 1302. tom. 8. Muratorii col. 427. Chronicon Jacobi Malvecii tom. 14. ejusd. Murator. col. 959. Privilegium Universitatis Lovan. ann. 1426. apud Martenium tom. 1. Anecdot. col. 1768. etc.
Marchapag. 279. et 280.
Pignorantiaet