rithmachia
Rythmachia, a Græco
Rythmachia, Modulorum vel
numerorum certamen, ut loquitur Joannes Sarisberiensis lib. 1. Polycrat. cap. 5. qui etiam Epist. 235. pag. 431. edit. Masson. ludum quemdam ejusdem nominis memorat his verbis :
In Rithmachia ludentium hoc indicat jocus, ubi quoties aufertur pyramis intercepta, toties concidunt latera ejus.Hic a Joanne Sarisberiensi designari videtur D.
De Foncemagneædificiolum ex chartis, ut puerorum mos est, compactum, quod totum corruit, si charta, cui aliæ insident, subtrahatur jamque ludo non est locus. Alius ergo est a
Rithmimachia, scacorumludi specie, cujus regulas perscripserunt Gerbertus et Willelmus Tegernseensis scholasticus, ut videre est apud D.
Le Beuftom. 2. Collect. var. Script. pag. 85. et supra in Rhythmimachia.