rupta
Ruptariorumcohors. Vide in Rumpere.
Die sequenti post suprascriptam Ruptam factam circa horam primam diei, Henricus de Flandria solus cum duobus, quos non noverat, applicuit Modoetiæ.
Detrainati fuerunt cum omnibus aliis interfectis usque ad quamdam Ruplam, quam ipsimet fecerant in capite Ferrariæ extra civitatem, causa necandi omnes Ferrarienses et civitatem, et dicta Rupta facta fuit ex consilio prædicti scilicet Ser Sgavardi. Et sic omnes mortui numero 1854. catervatim missi fuerunt in dicta Rupta ; quare clausa fuit integre dictis corporibus interfectis.Alterum locum videsis in
Rosta.
De quibus cimaliis forestæ de Gadabone, nec non de Ruptis ejusdem vendæ forestæ S. Romani, integram summam non computaverat.... De cimaliis vero et Ruptis supradictis se referebat ad Cameram Compotorum.Hinc
Rompte, pro
Route, in Stat. ann. 1320. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 709. art. 3 :
Et bailleront le pris de la vendue du bois desdittes Romptes aux seneschaus, baillis ou receveurs.Ubi
Routeslegitur in alio eadem de re ann. 1319. ibid. pag. 685. art. 3. Vide Routare et infra Ruptura 6.