russetum
Roux, Angli
Russetdicunt. Statuta Hospitalis S. Joannis de Notingham in Anglia :
Regularem gerant habitum, scilicet de Russeto, et de nigro panno.Monasticum Anglicanum tom. 2. pag. 419 :
Sex ulnæ de Russeto, et decem virgæ de linea tela.Matth. Paris ann. 1251 :
Cumque annulo sponsali vestem accepit de Russeto, quibus in testimonium perpetui cælibatus uteretur.Henricus de Knygton :
Principio pseudolollardi prima introductione hujus sectæ nefandæ vestibus de Russeto utebantur.
MadoxFormul. Anglic. pag. 429 :
Et volo, quod dictiHinc emendanda Charta Henrici Regis Angl. ann. 1155. apud D.xxiiii. torchii teneantur perxxiiii. pauperes indutos togis de Russeto ; et volo, quod cista corporis mei cooperiatur cum panno laneo de Russeto et una cruce rubea.
Brusseltom. 2. de Feudorum usu pag. v. ad calcem, ubi legitur,
Una latitudo pannorum cunctorum et Ruisetorum, etc.Legendum est
Russettorum, ut supra habetur in Haubergettus.