rustici
Rusticus dicitur operarius, qui rus vel terram operatur.Ebrardus in Græcismo :
Charta Guillelmi II. Regis Angliæ apud Ordericum Vital. lib. 5. pag. 602 :Rusticus a rure, quoniam rus est sibi curæ : Villicus a villa, quia res disponit in illa : Dicitur Agrestis ab agro, sit littera testis.
Dedit et 16. Rusticos ad ipsas decimas custodiendas, atque novem Ecclesias.Charta Sancii Lascurrensis Episc. circa ann. 1101 :
Dedit eis Ecclesiam de sancta Confessa ex integro, pro qua unum Rusticum apud Ilhe donavit Abbati de S. Juliano.Consuetudines Clarendoniæ c. 16 :
Filii Rusticorum non debent ordinari absque consensu domini, de cujus terra nati dignoscuntur.Charta S. Joannis Pinnatensis ann. 1077. apud Marcam lib. 4. Histor. Beneharn. cap. 19 :
Concedo..... unum Rusticum, nomine Lupo Garsias in villa, quæ vocatur Isnici, cum uxore etAdde Gregorium M. lib. 1. Epist. 42. tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 286. Rocchum Pirrum tom. 1. Notitiæ Eccl. Sicil. pag. 103. Somnerum ad Scriptores Historiæ Anglicanæfiliis, et omni alodio suo, ut perpetuo jure, ipse et omnis generatio ejus Ecclesiæ S. Joannis.... deserviant.
Quæque ab ipso pia devotione ad augmentum jam dicti Monasterii adjuncta sunt sive agris, vel vineis, etiam domibus, nec non Rustica familia, suæ auctoritatis pagina... confirmavit.Supra :
Cum fundis et casalibus, atque massis, seu etiam colonis, sive domibus, nec non familiis, etc.
Johannes de Courciaco miles eidem Sode.... dixerat : Rustice, Rustice, nonne dimittes aut abstinebis te ab emptione seu acquisitione hæreditagiorum prædictorum, quia non sunt hæreditagia pro tali Rustico quemadmodum tu es ; sed pro quodam nobili homine et sufficienti, ut ego sum.
Villicus, major villæ. Charta ann. 1229. in Chartul. Buxer. part. 14. ch. 4 :
Si dominus vel Rusticus villæ, vel aliquis alius præcepto domini vel Rustici villæ, etc.