About
Menu

satyrici

SATYRICI
. Eckeardus Jun. de Casib. S. Gallic. cap. 1 : Saltant Satyrici, psallunt symphoniaci. Ubi Satyrici dicuntur Ludiones, histriones, et mimi : Sunt enim Satyri leves, ludificantes, derisores, saltores, Balbo in Catholico. Gloss. Gr. Lat. : Σατυριστής, ὁ σκηνικός, Ludio. Gloss. Gr. MS. Reg. Cod. 1673 : Σάτυρος, χορευτής. Papias : Setiger, jocularius. Adhibitos Satyros in Latinis fabulis testatur hic versus apud Marium Victorinum : Agite, fugite, quatite Satyri. Præterea in pompa triumphi, Satyros, seu Σατυριστὰς jocularia dicta effudisse auctor est Dion. Halicarn. lib. 7. Hinc διασατυρίζειν, pro παίζειν, apud Lacones, ut est apud Hesychium.

Saved

Recent