About
Menu

septena

SEPTENA
, Mulctæ Monasticæ species, septem dierum jejunium. Statuta Ord. Hospital. S. Joan. Hieros. tit. 18. § 51 : Frater, qui erit positus in Septena, septem diebus continuis jejunabit, ac quarta et 6. feriis ipsorum 7. dierum pane et aqua duntaxat vesci debet, et illis diebus recipiat disciplinam, etc.
SEPTENA
, Alia notione. Sic appellatur Litania, in qua ad singulas invocationes, septena invocatio habetur. Concilium Lemovicense ann. 1031. sess. 2 : Ubi enim cereus Pascalis consecratur, et baptismus, ibi honestius Paschalis ordo perficitur, et tres Litaniæ, quæ in Sabbatis Paschæ et Pentecostes nulla ratione prætermitti possunt, ne, quod absit, autoritas Spiritus sancti vilescat, aptius persolvuntur. Post sex enim lectiones, Septena fit in choro a pluribus cantoribus solenniter indutis. Deinde cum terna ipsi Cantores et Sacerdotes, ac cæteri ministri procedunt ad Fontes : facto vero baptismo de tribus tantum infantibus,... cum terna a Fontibus regrediuntur, qui ad chorum, ad chorum, qui ad altare, ad altare, cum cereis nondum luminatis, sonantibus interim omnibus signis. Finita enim ipsa terna, etc.
SEPTENA
, Septima pars fructuum ex agris vineisve domino persolvenda. Charta ann. 1313 : Et pro reductione vinearum de quibus dabant Septenam, quod de cætero non teneantur dare aliud nisi undecimam partem, quæ, ut prædicitur, Casta vocatur.
Septenus
, Eadem notione. Pactum inter Jacobum Aragon. Reg. et Berengar. Magalon. Episc. ann. 1272 : Est etiam sciendum quod de supradictis ab utraque parte excipiuntur usatica, laudimia, consilia, quarti, quinti, sexeni, Septeni, octavi, feuda, etc. Vide Quarto 6.
SEPTENA
, Appellata peculiari nomenclatura districtus jurisdictionis urbis Bituricensis, et aliquot oppidorum in eodem tractu, vulgo la Septaine : de cujus vocis origine varii varia tradunt : quidam enim a 7. pagis vel vicis : alii a septimo miliario, alii denique a septis urbis, ut Chaumellus in Hist. Bituric. lib. 6. cap. 13. et Thomasserius in Consuetud. localib. Bituric. pag. 72. Septenæ Bituricensis mentio fit in Litteris Ludovici Junioris ann. 1145. tom. 1. Ordinat. pag. 10. in Charta Communiæ ejusdem urbis ann. 1181. et in Arestis ann. 1261. in 1. Regesto Parlam. fol. 37. 114. 125. Septimaniam appellari in hymno S. Guillelmi Bituricensis Archiepiscopi observat idem Chaumellus : Alme martyr Juliane, alme martyr Private, et plangite omnes prorsus Insulæ Orientis : tu Lugdune planctum ad durabile Occidentis, hoc perage civitas Lemovice, similiter Aquilonis : in quo et Bituricæ Septimaniæ nunc plange meridies Narbonæ, etc. Sed videtur hæc vox ad Septimaniam Narbonensem, seu Occitaniam provinciam pertinere.
Septene, in Consuet. Bitur. ex Reg. Cam. Comput. Paris. sub Joan. duce Bitur. fol. 117. r° : Ce sont les coustumes de mons. le duc de Berry et d'Auvergne qu'il a en la ville et Septene de Bourges, etc.

Saved

Recent