spassare
Si quis Presbyterum calumniatus fuerit, et Spassaverit, septem quadragesimas sine subditis annis pœniteat.Alibi :
Si Presbyter male tractatus fuerit, et Spassaverit, secundum ejus Episcopi sententiam pœniteat, in cujus territorii potestate esse dignoscitur.
Demum Vernum villam veniens, Episcopos ac cæteros Aquitaniæ primores ibidem obvius suscepit. Ad quorum multam petitionem filium suum Carolum, nec dum bene Spassatum, inVidetur nostrumAquitaniam cum Regio nomine ac potestate redire permittit.
Espousseter, pro
Castigare. Vide Pulsare. Perperam enim Bignonius ad Legem Salicam,
spadaveritemendat in Statutis apud Theodonis villam, ut
spathaveritAntonius Augustinus. Italis
Spazzo, pavimentum, et spatium.Ita terga pueri verrenda dicimus, quod scopis, quibus verritur pavimentum, nates vapulent. Vide Oct. Ferrarium et Menagium in Orig. Ital.
Spassareest Sanum fieri, morbum
passumconvalescere, vires integras recuperare, quasi
Desinere pati. Colligitur hoc et ex Concil. Tribur. ubi capite præcedente :
Si quis diaconum calumniatus fuerit et convaluerit, sex quadragesimas, etc.et ex Mirac. S. Wigberthi cap. 12. apud Pertz. tom. 4. pag. 226 :
Qui videlicet cum..... jam mortis vicinitate morienti similior esset quam languenti accito viro magnifico patre monasterii Thiothardo.... obsecrans ut in eorum collegio uti sibi liceret habitu monachico..... Cumque se hoc facturos non esse, quoniam si Spassaret, id eum non observare, responderent, etc.Denique de
Carolo Caroli filio Aquitanorum regein iisdem Annal. Bertin. apud Pertz. Script. tom. 1. pag. 472. ad annum 866. hæc leguntur :
Plaga, quam in capite ante aliquot annos acceperat, cerebro commoto, diutius epelemptica passione vexatus 3. kal. oct. in quadam villa secus Bosentiacas moritur.