sparvarius
Fringilariusdictus, nostris
Si quisAdde Legem Bajwar. tit. 20. § 4. Capitulare de Villis cap. 36 :Sparvarium furaverit, etc.
Accipitres et Sparvarios ad nostrum profectum provideant.Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 19. et Capitulare Aithonis Basil. Episc. cap. 11 :
Nec canes ad venandum, aut acceptores, falcones, seu Sparvarios habere præsumant.Charta Caroli III. Imp. in Hist. Pergamensi tom. 3. pag. 399 :
Nec ullas publicas functiones, aut redhibitiones, vel illicitas occasiones, vel cogiaticum, seu Sparvarios, vel operas, sicut circa lacum Comacinum a servis ipsius Ecclesiæ exigebatur, sive angarias superimponere audeat, vel inferre præsumat.Hujus porro sparvariorum annuæ præstationis mentio est præterea in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 649. et supra in v.
Accipiter. Charta Heccardi Comit. Augustod. apud Perardum in Burgundicis :
Et sigulos 2. et Sparvario uno, etc.Fridericus Imp. de Arte venandi lib. 2. cap. 29 :
Sparvarii sunt minores aliis avibus de rapina, quibus frequentius utuntur homines, et quia secundum formam membrorum et maneriem plumagii similes sunt austuribus, licet sint alterius speciei, etc.
Et fuit illic Sparaverius quidam in pertica in sala, quem videns aliquis literatus, memor fuit versuum quorumdam jacentium in libro qui appellatur Ysopus, etc. Spariverius,apud eumdem lib. 10. cap. 4. ibid. col. 314. Statuta Cadubrii lib. 3. cap. 83 :
Si quis furatus fuerit aliquam prædictarum avium aliquo modo, vel ingenio,.... pro Sparaverio, vel alia ave sic furata, c. in centum solid. Pap. condemnetur. Sparavierus,in iisdem Statutis lib. 3. cap. 82.
Dicunt quod Ricardus de Hertull die quo obiit tenuit manerium de Poley in comitatu War. in dominico suo ut de feodo per fidelitatem et servitium unius Espervarii.
Sparaverius, apud Papiam MS. Vide Simrilius.
Sparvarius. Codex censualis Irminonis Abb. Sangerman. fol. 72. v° :
Solvit.... Sprevarios 111. et quando ipsos habere non potest, s. 111.
Roberto Comiti Attrebatensi et ejus heredi Comiti Attrebatensi donavimus Spreverium feodalem, de quo homagium ligium nobis fecit.Infra rursum occurrit.
Espervarius sorus, tom. 3. pag. 87. De vocis etymo vide Vossium, et Orig. Ital. Menagii et Ferrarii.
Spare, vel
Sparwa, passer ; et
Ar, accipiter, adeo ut Sparvarius idem sit atque accipiter passeritius, utpote qui avium rapacium minimus, passeres præcipue et aves minores insectatur.
sparaveriosnutrit, curat. Statuta Vercell. lib. 5. fol. 127. v° :
Et non intelligatur de falconeriis, Sparavetoribus, vel astoreriis, dummodo non intrent aliqua plantata, nec terras seminatas de blava grossa vel minuta, in qua, si intraverint, subjaceant penis predictis, et ultra damnum passo restituant.